PL 35, col. 2199
De mirabilibus sacrae Scripturae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J
dixisse putent, Anima illius in eo est. Sed tamen
Scriptura tacet, si egressa est aut reversa anima.
Caeteri vero sex mortui, quibus nec egressae animae,
nec reversae nuntiantur, sine ulla hic ambiguitate
praestant quod mortui sint, et divina operatione
resuscitati sint.
CAPUT XIII.-- De solis eclipsi in passione Domini.
Solis defectio juxta carnem, non ut solet, quando
luna accenditur, facta erat; sed in plena luna, scilicet
quinta decima die mensis, ne casu putaretur
fuisse, quod evenerat: et tantum lucem solis media
die tenebrae obscuraverunt, ut per tres illas horas
defectionis, stellae in coelo visae sint [(Luc. XXIII,
44, 45)] .
CAPUT XIV.-- De corporibus sanctorum venientibus de monumentis suis post resurrectionem Domini.
Sancti venerunt de monumentis suis post resurrectionem
Domini [(Matth. XXVII, 52, 53)] : sed rursum
in monumenta, quomodo et de Moyse memini,
redintrarunt; ubi resurrectionem omnium novissimam
exspectant, ut Apostolus ait: Hi omnes testimonio
fidei probati inventi sunt, non acceperunt repromissionem
a Deo pro nobis melius aliquid providente,
uti ne sine nobis consummarentur [(Hebr. XI, 39, 40)]
.
Si igitur isti et Moyses bis resurgere, in hac ostensione
utique, et in novissima cunctorum resurrectione,
credendi sunt, dum semel mortem sibi inditam
Adae delicto gustaverunt? Sed hoc absit a catholica
fide ut semel morientem bis credat quis resurgere.
Nisi forte bis mori Moysen et istos aliquis dicat. Sed
nusquam de his scribitur, qui sic apparuerunt, resurrexisse;
sed aut vivere, aut apparuisse, vel de sepulcris
exisse. Nomen autem resurrectionis in iis, qui
post mortem in vita hac conversati sunt, aut in Domini
solius, aut in futura omnium resurrectione
ponitur. Talis autem apparitio istorum, nec ad vitam
humanam, neque ad resurrectionem futuram pertinet;
sed ad confirmationem dominicae resurrectionis, et
ad credulitatem resurrectionis animarum ex inferis,
talis apparitio animos movet. Sicut in resuscitatis
mortuis similitudo tantum, non mors continua fieri