PL 36, col. 397

Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Expositions on the Book of Psalms 37.3.0 · Expositions on the Book of Psalms 37.3.1 · Expositions on the Book of Psalms 37.3.10

aperte dicit, nec interprete opus est, nec suspicione,
nec conjectura: in quo malo sit, non dubitatur ex
ejus verbis, nec opus est ut quaeramus, sed ut quod
dicit intelligamus. Et nisi pejus aliquid timeret,
quam erat illud quo tenebatur, non sic inciperet: Domine, ne in indignatione tua arguas me, neque in ira
tua emendes me.
Futurum est enim ut quidam in ira
Dei emendentur, et in indignatione arguantur. Et
forte non omnes qui arguuntur emendabuntur: sed
tamen futuri sunt in emendatione quidam salvi. Futurum
est quidem, quia emendatio nominata est: sic
tamen quasi per ignem. Futuri autem quidam qui
arguentur, et non emendabuntur. Nam utique arguet
eos quibus dicet, Esurivi, et non dedistis mihi manducare;
sitivi, et non potastis me: et caetera quae ibi prosequens,
quamdam inhumanitatem et sterilitatem increpitat
malis ad sinistram constitutis, quibus dicitur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus
[(Matth. XXV, 41, 42)]
. Haec iste graviora formidans,
excepta vita ista, in cujus malis plangit et gemit,
rogat et dicit: Domine, ne in indignatione tua arguas
me. Non sim inter illos quibus dicturus es: Ite in
ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Neque in ira tua emendes me: ut in hac vita purges
me, et talem me reddas, cui jam emendatorio igne
non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen
quasi per ignem. Quare; nisi quia hic aedificant supra
fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent
autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de
utroque igne securi essent; non solum de illo aeterno
qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de
illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt. Dicitur
enim, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per
ignem [(I Cor. III, 12, 15)]
. Et quia dicitur, salvus erit,
contemnitur ille ignis. Ita plane quamvis salvi per
ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid
potest homo pati in hac vita. Et nostis quanta hic
passi sunt mali, et possunt pati: tamen tanta passi
sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim quisque
maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus
pertulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione
Christi? Ista ergo quae hic sunt mala, multo
faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea
homines ne patiantur, quidquid jusseris faciunt.
Quanto melius faciunt quod jubet Deus, ne illa graviora
patiantur?
4.
[vers. 3.] Quare autem petit iste ne in indignatione
arguatur, neque in ira emendetur? Tanquam
dicens Deo, Quoniam jam ista quae patior multa sunt,
magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et incipit illa enumerare
satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur, ne
pejora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt
mihi, et confirmasti super me manum tuam.
5.
[vers. 4.] Non est sanitas in carne mea a vultu irae
tuae. Jam haec dicebat quae hic patiebatur: et tamen
hoc jam de ira Domini, quia et de vindicta Domini.
De qua vindicta? Quam excepit de Adam. Non enim
in illum non est vindicatum, aut frustra dixerat Deus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.