PL 36, col. 788

Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Expositions on the Book of Psalms 65.3 · Expositions on the Book of Psalms 65.4

quam nec uni diversa jubenti. Non, ait Dominus,
diversa jubeo. Finem attende, in finem canta;
quo fine facias, vide. Si ideo facis ut tu glorificeris,
hoc prohibui; si autem ideo ut Deus glorificetur,
hoc jussi. Psallite ergo, non nomini vestro, sed
nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur:
vos bene vivite; ille glorificetur. Unde enim
habetis ipsum bene vivere? Si aeternum haberetis,
nunquam male vixissetis; si a vobis haberetis,
nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini
ejus.
4.
Date gloriam laudi ejus. Totam intentionem nostram
in laudem Dei mittit; nihil nobis relinquit unde
laudemur. Gloriemur inde magis, et gaudeamus;
illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis cum legeretur
Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres;
quia non multi sapientes secundum carnem, non multi
potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus
ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut
confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea
quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur [(I Cor. I, 26-28)]
.
Quid voluit dicere? quid voluit
ostendere? Descendit Dominus Deus noster Jesus
Christus reparare genus humanum, et dare gratiam
suam omnibus intelligentibus quia gratia illius est,
non merita eorum; et ne quaelibet persona gloriaretur
in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus
etiam ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum
in telonio sedentem eligeret Matthaeum [(Matth.
IX, 9)] , et non eligeret Nathanael cui perhibuit testimonium
ipse Dominus, dicens: Ecce verus Israelita,
in quo dolus non est? Intelligitur ergo Nathanael iste
doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat
electurus: sed si ipsos primo elegisset, doctrinae suae
merito se electos putarent; ita illorum scientia laudaretur,
et laus Christi gratiae minueretur. Perhibuit
testimonium tanquam bono fideli, in quo dolus non
erat; sed tamen eum non assumpsit inter illos discipulos,
quos primum idiotas elegit. Et unde intelligimus
quod ille peritus erat Legis? Quando audivit ab
uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente, Invenimus
Messiam, quod interpretatur Christus, quaesivit
unde; et dictum est, A Nazareth: et ille, A Nazareth
potest aliquid boni esse. Procul dubio, qui intellexit
quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus
erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse
in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus
non est approbata: ut quasi desperasse videretur
ille, cum audiens dixisset, A Nazareth potest
aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic pronuntiando
quasi desperaret. Sequitur autem ibi, Veni, et
vide [(Joan. I, 41-47)]
. Haec verba, id est, Veni, et vide,
utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas,
quasi non credens, A Nazareth potest aliquid boni esse?
respondetur, Veni, et vide quod non credis. Rursus si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.