PL 36, col. 695
Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Expositions on the Book of Psalms 58.5 · Expositions on the Book of Psalms 58.6
suis, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros [(Matth. XXVII, 23, 25)]
.
Sed nec in ejus corpus exsurgere
viri sanguinum cessaverunt, nam et post resurrectionem
ascensionemque Christi, persecutiones
passa est Ecclesia; et illa quidem primo quae effloruit
de gente Judaeorum, de qua et Apostoli nostri
fuerunt. Ibi primo Stephanus lapidatus est [(Act. VII,
58)] , et quod vocabatur accepit. Stephanus enim
Corona dicitur. Humiliter lapidatus, sed sublimiter
coronatus. Deinde in Gentibus exsurrexerunt regna
Gentium, antequam in eis impleretur quod praedictum
erat, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes
servient ei [(Psal. LXXI, 11)]
: et fremuit impetus regni
illius adversus testes Christi; effusus est magnus et
multus martyrum sanguis: quo effuso, tanquam seminata
seges Ecclesiae fertilius pullulavit, et totum
mundum, sicut nunc conspicimus, occupavit. Ab his
ergo viris sanguinum eruitur Christus, non solum
caput, sed etiam corpus. A viris sanguinum eruitur
Christus, et eis qui fuerunt, et eis qui sunt, et eis
qui futuri sunt, eruitur Christus, et qui praecessit, et
qui est, et qui venturus est. Christus enim est totum
corpus Christi: et quicumque nunc christiani boni,
et qui ante nos, et qui post nos futuri sunt, totus
Christus eruitur a viris sanguinum; nec vacat haec
vox, Et a viris sanguinum salvum me fac.
6.
[vers. 4.] Quia ecce venati sunt animam meam.
Potuerunt tenere, potuerunt occidere, venati sunt
animam meam. Sed ubi est, Disrupisti vincula mea [(Psal. CXV, 16)]
?
Ubi est, Muscipula comminuta est,
et nos eruti sumus? Ubi est quod benedicimus Deum, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum
[(Psal.
CXXIII, 7, 6)]
? Illi quidem venati sunt, sed in manibus
venantium non dimittit qui custodit Israel. Quia ecce
venati sunt animam meam: irruerunt super me fortes.
Non utcumque transeundum est ab his fortibus: diligenter
insinuandum est qui sint fortes insurgentes.
Fortes, super quos, nisi super infirmos, super invalidos,
super non fortes? Et laudantur tamen infirmi,
et damnantur fortes. Si intelligantur qui sunt fortes,
primo ipsum diabolum Dominus fortem dixit: Nemo,
inquit, potest intrare in domum fortis, et vasa ejus
eripere, nisi prius alligaverit fortem [(Matth. XII, 29)]
.
Alligavit ergo fortem vinculis dominationis suae; et
vasa ejus arripuit, ac vasa sua fecit. Erant enim
omnes iniqui vasa diaboli, qui credentes facti sunt
vasa Christi: quibus Apostolus dicit, Fuistis enim
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [(Ephes.
V, 8)]
, qui notas facit divitias suas in vasa misericordiae [(Rom. IX, 23)]
.
Possunt ergo isti fortes intelligi. Sed
sunt in hominibus quidam fortes reprehensibili et
damnabili fortitudine, qui praesumunt quidem, sed
de temporali felicitate. Non vobis videtur fuisse fortis
dives iste, qui nunc ex Evangelio recitatus est, quoniam
successit ei regio in opulentia fructuum? Perturbatus
consilium reconditionis invenit, ut destructis
veteribus apothecis, novas construeret ampliores,
eisque completis, animae suae diceret: Habes multa
bona, anima; epulare, jucundare, satiare (Luc. XII,