PL 37, col. 1068
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
«Misericordiam consecutus sum, qui prius fui blasphemus,
et persecutor, et injuriosus; sed gratia Dei
sum quod sum»
[(I Cor. XV, 10)]
. Postea dicit, cum
passioni propinquaret: «Bonum agonem certavi, cursum
consummavi, fidem servavi; superest mihi corona
justitiae». Ille qui tribuit misericordiam, servat
veritatem. Unde servat veritatem? «Quam reddet mihi
Dominus in illo die justus judex»
[(II Tim. IV, 7, 8)]
. Indulgentiam
donavit, coronam reddet: donator est
indulgentiae, debitor coronae. Unde debitor? accepit
aliquid? Cui debet aliquid Deus? Ecce videmus quia
tenet eum debitorem Paulus, consecutus misericordiam,
exigens veritatem: «Reddet mihi,» inquit, «Dominus
in illo die.» Quid tibi reddet, nisi quod tibi debet?
Unde tibi debet? quid ei dedisti? Quis prior dedit
illi, et retribuetur ei
[(Rom. 11, 35)]
? Debitorem Dominus
ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo:
non ei dicitur, Redde quod accepisti; sed, Redde
quod promisisti. Misericordiam mihi erogavit, inquit,
ut faceret me innocentem: nam prius fui blasphemus
et injuriosus; sed ex illius gratia factus sum innocens.
Ille autem qui praerogavit misericordiam, negare poterit
debitum? «Diligit misericordiam et veritatem. Gratiam
et gloriam dabit.» Quam gratiam, nisi de qua ipse
dixit, «Gratia Dei sum quod sum?» Quam gloriam, nisi
de qua ipse dixit. «Superest mihi corona justitiae.»
17.
[«vers.» 13.] Ideo, «Dominus,» inquit, «non privabit
bonis ambulantes in innocentia.» Quare ergo homines
non vultis tenere innocentiam, nisi ut habeatis bona?
Non vult tenere innocentiam, ut non reddat quod
illi assignatur: aurum vult habere et perdit innocentiam.
Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum
auri, passus est damnum innocentiae. Est aliquid pretiosius
innocentia? Sed si innocentiam retinebo, inquit,
pauper ero. Parvaene divitiae ipsa innocentia?
Si arcam plenam auro habueris, dives eris: si cor
habueris plenum innocentia, pauper eris? Sed ecce
bona desiderans, modo in egestate, in tribulatione, in
convalle plorationis, in pressura, in tentationibus, serva
innocentiam. Erit enim postea etiam bonum tuum
quod desideras; requies, aeternitas, immortalitas,
impassibilitas erit postea: ipsa sunt bona quae servat
Deus justis suis. Nam bona quae modo desideras pro
magno, propter quae vis esse nocens, et non innocens,
attende illa qui habeant, qui talibus abundant. Vides
divitias apud latrones, apud impios, apud sceleratos.
apud turpes; apud flagitiosos et facinorosos vides
divitias: dat illis Deus ista propter communionem
generis humani, propter abundantem affluentiam
bonitatis suae; qui etiam solem suum oriri facit super
bonos et malos, et pluit super justos et injustos
[(Matth. V, 45)]
. Tanta dat et malis, et tibi nihil servat?
Falsum est quod tibi promisit? Servat; securus esto.
Qui misertus est tui, cum esses impius; deserit te,
cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem