PL 37, col. 1099

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

de Epistola Jacobi apostoli: «Miseri estote,» inquit, «et
lugete; risus vester in luctum convertatur»
[(Jacobi IV, 9)]
.
Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur
in regione securitatis? Utique regio ista scandalorum
est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus
hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et
consolari ibi, et dicere: «Quoniam exemisti oculos
meos a lacrymis, pedes meos a labina»; «placebo Domino
in regione vivorum»
[(Psal. CXIV, 8, 9)]
. Ista regio
mortuorum est. Transit regio mortuorum, venit regio
vivorum. In regione mortuorum labor, dolor, timor,
tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi felices,
veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria
est. Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit
etiam in vera felicitate: et tamen nunc quia miser
es, Dominum audi dicentem, «Beati lugentes»
[(Matth. V,
5)]
. O, «beati lugentes!» Nihil tam conjunctum miseriae
quam luctus; nihil tam remotum et contrarium miseriae
quam beatitudo: tu dicis lugentes, et tu dicis
beatos! Intelligite, inquit, quod dico: beatos dico
lugentes; quare beati? In spe. Quare lugentes? In re.
Etenim lugent in morte ista, in tribulationibus istis,
in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se esse in
ista miseria, et gemunt, beati sunt. Quare lugent?
Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo
consolatus est in corona. Modo et consolatus adhuc tristis
est. Dominus enim noster Jesus Christus adhuc interpellat
pro nobis
[(Rom. VIII, 34)]
: omnes Martyres qui
cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt
interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus
noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes in
una voce, in uno populo, in una patria consolabimur,
millia millium conjuncta psallentibus Angelis, choris
coelestium Potestatum in una civitate viventium. Quis
ibi gemit? quis ibi suspirat? quis ibi laborat? quis ibi
eget? quis ibi moritur? quis ibi miseriordiam praebet?
quis frangit panem esurienti, ubi omnes pane
justitiae saginantur? Nemo tibi dicit, Hospitem suscipe:
peregrinus ibi nemo erit; omnes in patria sua
vivunt. Nemo tibi dicit, Concorda amicos tuos litigantes:
in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur.
Nemo tibi dicit, Visita aegrum: sanitas immortalitasque
permanet. Nemo tibi dicit, sepeli mortuum:
omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera misericordiae,
quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus?
Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra
nos, quamvis geramus domum somni carnem istam,
et vigilamus in his luminaribus, et solemnitas ista dat
nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias nobis
dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid
agemus? Opera misericordiae ista non erunt, quia
nulla miseria erit. Forte opera necessitatis erunt ista
quae hic sunt modo, seminandi, arandi, coquendi,
molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non
erit. Sic non erunt opera misericordiae, quia transit
miseria: ubi necessitas non erit nec miseria, opera

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.