PL 37, col. 1299
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et tenebras eorum qui habitant in nocte, et ipsos
lucrari vult: venerit ad eos qui christiani sunt quidem
habitantes in domo, non quasi qui non crediderint,
aut quod crediderant dimiserint, sed in eo quod
credunt tepide ambulantes; clamat ad eos passer, non
in solitudine, quia christiani sunt; nec in parietinis,
quia non ceciderunt; sed tamen in tecto sunt; sub
tecto potius, quia sub carne sunt. Ille super carnem
clamat passer, praecepta Dei non tacet, nec fit carnalis,
ut subjiciatur tecto. «Qui» enim «in tecto est, non descendat
tollere aliquid de domo»
[(Matth. XXIV, 17)]
; et, «Quod
in aure auditis, praedicate super tecta»
[(Id. X, 27)]
. Istae
tres aves et tria loca; et unus homo potest habere
personam trium avium, et tres homines possunt habere
personam trium avium; et tria genera locorum,
tria genera sunt hominum; tamen solitudo, parietinae,
et tectum, nonnisi tria genera hominum sunt.
8.
Sed quid de his plurimum? Ipsum Dominum
videamus, ne forte ipse sit, et melius ipse agnoscatur,
et pelicanus in solitudine, et nycticorax in parietinis,
et passer singularis in tecto. Dicat nobis pauper
iste, caput nostrum: pauper voluntate, loquatur
pauperibus in necessitate. Quod enim dicitur, vel
etiam legitur de hac ave, id est pelicano, non taceamus;
non aliquid affirmantes temere, sed tamen non
tacentes quod qui scripserunt, et legi et dici voluerunt.
Vos sic audite, ut si verum est, congruat; si
falsum est, non teneat. Dicuntur hae aves tanquam
colaphis rostrorum occidere parvulos suos, eosdemque
in nido occisos a se lugere per triduum: postremo
dicunt matrem seipsam graviter vulnerare et
sanguinem suum super filios fundere, quo illi superfusi
reviviscunt. Fortasse hoc verum, fortasse falsum
sit: tamen si verum est, quemadmodum illi congruat,
qui nos vivificavit sanguine suo, videte. Congruit
illi quod matris caro vivificat sanguine suo filios
suos; satis congruit. Nam et ipse gallinam se
dicit super pullos suos: «Jerusalem, Jerusalem, quoties
volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos
suos sub alas suas, et noluisti»
[(Id. XXIII, 37)]
? Habet
enim paternam auctoritatem, maternum affectum:
sicut et Paulus et pater est et mater est; non per
seipsum, sed per Evangelium: pater ubi dicit,
«Etsi habeatis multos paedagogos in Christo, sed non
multos patres; in Christo enim Jesu per Evangelium
ego vos genui»
[(I Cor. IV, 15)]
; mater autem ubi
ait, «Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus
formetur in vobis»
[(Galat. IV, 19)]
. Habet ergo
haec avis, si vere ita est, magnam similitudinem
carnis Christi, cujus sanguine vivificati sumus. Sed
quomodo congruat Christo, quod ipsa occidit filios
suos? An et illi non congruit: «Ego occidam, et ego vivificabo;
ego percutiam, et ego sanabo»
[(Deut. XXXII, 39)]
?
An vero Saulus persecutor moreretur, nisi de coelo
percuteretur
[(Act. IX, 4)]
; aut praedicator excitaretur,
nisi illius sanguine vivificaretur? Sed hoc viderint