PL 37, col. 1404

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

omne primogenitum in terra eorum, primitias
omnis laboris eorum. Et eduxit eos in argento et
auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata
est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit
timor eorum super eos.» Ecce quomodo populum
suum firmavit super inimicos ejus.
40.
Cum autem inimicis eorum ista mala justitia
ejus inflixerit; quae ipsis largita sit etiam temporalia
misericordia ejus, accipite: «Expandit nubem
in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per
noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli
saturavit eos. Disrupit petram, et fluxerunt aquae;
abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi
sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos
suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores
populorum possederunt.» Non ut propter ista
eum colant, sed ut ea quoque ad bonum aeternum
referant atque convertant; id est, «Ut custodiant justificationes
ejus, et legem ejus requirant.» Quaecumque
igitur alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum
cultum ejus: ipse autem cultus ejus non est referendus
ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim erit
gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus
est dicere Deo: «Numquid Job gratis colit Deum» (Job
I, 9)? Porro si in servum venundatus Joseph, et humiliatus,
et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona
populo Dei, ut firmaretur super inimicos ejus; quanto
magis Jesus venundatus et humiliatus a fratribus suis
secundum carnem, et exaltatus in coelis, locum facit
ad aeterna bona populo Dei, triumphanti de diabolo
et angelis ejus? Audi ergo, semen Abrahae, non de
carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi Dei,
et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis
et futurae
[(I Tim. IV, 8)]
. Si tentationes durae sunt in
hoc saeculo, Joseph in carcere, Jesum in cruce cogitate.
Si rerum temporalium prosperitas adjacet, non
propter ipsam Deo, sed ipsa utimini propter Deum:
nec eum existimetis propter vitae hujus necessaria
coli a cultoribus suis, quae donat et blasphematoribus
suis; sed quaerite primum regnum Dei et justitiam
ejus, et haec omnia apponentur vobis
[(Matth.
VI, 33)]
.
IN PSALMUM CV ENARRATIO.
1.
Psalmus centesimus quintus etiam ipse praenotatur,
«Alleluia:» et hoc dupliciter. Sed quidam dicunt
unum Alleluia pertinere ad finem psalmi superioris,
alterum ad hujus principium. Et hoc asserunt quod
omnes Alleluiatici psalmi habeant in fine Alleluia,
non omnes in capite: unde quicumque psalmus
non habet in fine Alleluia, nec in capite volunt
eum habere; quod autem in ejus capite videtur esse,
ad finem superioris pertinere. Sed nos quousque nobis
aliquibus certis documentis id verum esse persuadeant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.