PL 37, col. 1612
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis
eorum.» Magnam felicitatem quorumdam descripsit.
Posset tamen istam felicitatem et aliquis justus habere,
sicut habuit Job: sed Job pro sinistra illam
habebat, non pro dextera; nam dexteram non habebat
nisi apud Deum perpetuam et sempiternam felicitatem.
Ideo concessa est percutienda sinistra, et suffecit
ei dextera. Quomodo percussa est sinistra? Tentationibus
diaboli. Abstulit subito diabolus; permissus
quidem a Deo, ut justus probaretur, impius puniretur;
abstulit omnia: sed Job qui noverat sinistram
sinistram esse, et dexteram nonnisi dexteram,
quomodo se tenuit ad dexteram? Exsultavit in Domino,
consolatus est damna, quia non est passus
damnum de interioribus divitiis; Deo plenum cor
habebat. «Dominus,» inquit, «dedit, Dominus abstulit;
sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini
benedictum»
[(Job I)]
. Haec erat dextera ipsius, ipse
Dominus, ipsa vita aeterna, illa lucis possessio, fons
vitae, lumen in lumine. «Inebriabuntur ab ubertate domus
tuae:» ipsa erat dextera. Sinistra vero erat pro
adjutorio consolationis, non ad firmamentum felicitatis.
Nam felicitas ejus vera atque germana Deus erat.
Isti autem de quibus dicit David quia «os» eorum «locutum
est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis;»
non hinc eos reprehendit, quia his omnibus abundabant,
sed quia «os» eorum «locutum est vanitatem.» Quid
enim sequitur? Cum enumerasset copias eorum, ait:
«Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Haec est vanitas
quam locutum est os eorum, quod «beatum dixerunt
populum cui haec sunt.» Tu quid dicis, qui nosti
quid est sinistra, et quid est dextera? Sequitur et
dicit: «Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius»
[(Psal. CXLIII, 11-15)]
.
9.
Intendat ergo Charitas vestra. Vidimus sinistram,
vidimus et dexteram. Audi hoc confirmatum
in Canticis canticorum: «Sinistra ejus,» inquit, «sub capite
meo.» Sponsa dicit de sponso, de Christo Ecclesia
in amplexu pietatis et charitatis. Quid ait? «Sinistra
ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me»
[(Cant. II, 6)]
. Quid autem, quia sursum erat dextera,
deorsum sinistra, et sic complectebatur sponsus
sponsam, supponens sinistram ad consolationem, imponens
dexteram ad protectionem? «Sinistra,» inquit,
«ejus sub capite meo.» Deus illam dat: ideo sinistra ejus,
quia omnia ista temporalia Deus dat. Quam vani sunt,
quam impii, qui ab idolis, a daemonibus ista petunt!
Quam multi a daemonibus ista petunt, et non illa
habent? et rursus, qui illa non petunt a daemonibus,
habent ea; sed non a daemonibus ista dantur. Item multi
petunt a Deo, et non habent. Novit enim ille dispensare
sinistram, qui vocat ad dexteram. Ergo si est
sinistra, sit sinistra; sed sub capite sit: supra illam sit
caput tuum, id est, supra illam sit fides tua, ubi habitat
Christus. Noli temporalia praeponere fidei tuae;
et non erit sinistra super caput tuum: sed omnia
temporalia subde fidei tuae, et fidem tuam praepone