PL 37, col. 1613

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

omnibus temporalibus; et erit sinistra sub capite tuo,
et recte dextera ejus complectetur te.
10.
Audi hoc ipsum exponi in Proverbiis, quid
est sinistra ipsa, quid est dextera: cum de Sapientia
diceret, «Longitudo,» inquit, «dierum et anni
vitae in dextera ejus; in sinistra autem ejus divitiae
et gloria» (Prov III, 16). Longitudo illa dierum,
aeternitas est. Hoc enim proprio modo dicit Scriptura
longum, quod aeternum est: nam quidquid
finem habet, breve est. Alio loco: «Longitudine,» inquit,
«dierum replebo eum.»
[(Psal. XC, 16)]
. Et numquid
aliter pro magno diceretur, «Honora patrem tuum et
matrem tuam, ut longaevus sis super terram»
[(Exod.
XX, 12)]
? Super quam enim terram, nisi de qua dicit:
«Spes mea es tu, portio mea in terra viventium»
[(Psal.
CXLI, 6)]
? Ibi esse longaevum quid est, nisi ibi vivere
in aeternum? Nam hic esse longaevum quid est, nisi ad
senectutem pervenire? Etsi longa videtur aetas, cum
pervenerit, brevis convincitur; quia finitur. Et
multi maledicentes parentibus, senescunt in hac
terra; multi autem obsequentes parentibus, cito eunt
ad Dominum. Numquid ergo impletur, ut longaevus
sit secundum hanc vitam? Sed longaevum pro aeternitate
illa positum est. Longaevitas est in dextera
ejus; at vero divitiae et gloria, id est sufficientia vitae
hujus, ea quae bona existimantur ab hominibus, sinistra
est. Nescio quis venit, et vult tibi percutere
dexteram, id est, tollere tibi fidem tuam: tu accepisti
alapam in dexteram, praebe sinistram
[(Matth.
V, 39)]
, id est, ut illud tollat quod temporale est, et
non ea quae aeterna habes. Audite Paulum apostolum
hoc facientem. Homines persequebantur in eo quod
christianus erat; percutitur illi dextera, ille sinistram
opponebat: «Civis Romanus sum,» ait
[(Act. XXII, 25)]
.
Dexteram contemnebant illi, et de sinistra terrebat
ille: quia illi dexteram ejus timere non poterant;
nondum enim Christo crediderant. Quid ergo, si
dextera amplectitur, sinistra sub capite est; quid
est, «Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua?» Id est,
quando facis bonum opus, propter vitam aeternam fac.
Nam si opus bonum in terra propterea feceris, ut terrena
tibi abundent; scit sinistra tua quid faciat
dextera tua, miscuisti dexteram sinistrae. Noli facere
nisi propter vitam aeternam. Ideo fac, et securus facies:
hoc enim mandavit Deus. Si propter solas res
humanas et solam vitam istam facis quod facis, sinistra
sola operatur; si autem propter vitam aeternam
operaris, dextera sola operatur: si autem habes intentionem
ad vitam aeternam, sed subrepit tibi cupiditas
vitae temporalis, ut attendas etiam istam quando
facis opus bonum, ut hic tibi aliquid retribuatur,
miscet se sinistra operibus dexterae: hoc vetat
Deus.
11.
Veniamus nunc ad illud quod ait Psalmus:
«Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae.»
Manum potestatem dicit. Unde probamus? Quia et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.