PL 37, col. 1614
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
manus Dei, potestas Dei dicta est. Nam diabolus, qui
tentavit Job, hoc ait Deo: «Mitte manum tuam, et
tange omnia quae habet; et vide, si in faciem benedicet
tibi»
[(Job I, 11)]
. Quid est, «Mitte manum tuam,» nisi, da
potestatem? Evidentius audi, frater, ne forte carnali
sensu adhuc cogites quia membris distinctus est Deus;
audi evidenter quomodo dicatur manus potestas. Ait
quodam loco Scriptura: «Mors et vita in manibus linguae»
[(Prov. XVIII, 21)]
. Novimus linguas frustra quaedam
carnis; in ore moventur, et percutiendo palatum et
dentes, distinguunt sonos quibus loquimur: ostendantur
mihi manus linguae. Lingua ergo non habet manus,
et habet manus. Quae sunt manus linguae? Potestas
linguae. Quid est, «Mors et vita in manibus linguae?
Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis»
[(Matth. XII, 37)]
. Ergo si manus potestas, quid est
manus dexterae? Nihil arbitror intelligi congruentius,
nisi ut intelligamus manum dexterae, potestatem quam
tibi dedit Deus, ut si velis, donante Deo, ad dexteram
sis. Erunt enim impii omnes ad sinistram; erunt autem
omnes filii boni ad dexteram, quibus dicetur:
«Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
paratum est ab origine mundi»
[(Id. XXV, 34)]
. Ut autem sis
ad dexteram, id est, ut possis Dei filius fieri, potestatem
accepisti. Quam potestatem? De qua dicit Joannes,
«Dedit eis potestatem filios Dei fieri.» Unde accepisti hanc
potestatem? «Credentibus,» inquit, «in nomine ejus»
[(Joan.
I, 12)]
. Si ergo credis, ipsa tibi potestas data est, ut
sis inter filios Dei. Esse autem inter filios Dei, hoc est
ad dexteram pertinere. Ergo fides tua, manus dexterae
tuae; id est, potestas quae tibi data est, ut sis inter
filios Dei, manus est dexterae tuae. Sed quid valet ipsa
potestas quam accepit homo, nisi Dominus protegat?
Ecce credidit, jam ambulat in fide: infirmus est,
inter tentationes agitatur, inter molestias, inter carnales
corruptiones, inter suggestiones cupiditatis, inter
versutias et laqueos inimici. Quid valet ergo, quia
habet potestatem, et credidit in Christum, ut sit inter
filios Dei? Vae homini illi, nisi et ipsius fidem Dominus
protegat: id est, ut non te permittat tentari supra
quam potes ferre; sicut dicit Apostolus, «Fidelis Deus,
qui non vos permittet tentari supra quam potestis ferre»
[(I Cor. X, 13)]
. Ille ergo qui non sinit tentari supra
quam possumus ferre, quamvis jam fideles simus,
quamvis jam manus dexterae nostrae sit in nobis, protegit
nos Deus super manum dexterae nostrae. Non
nobis sufficit habere manum dexterae, nisi ille et
ipsam manum dexterae protegat.
12.
[«vers.» 6.] Ecce hoc de tentationibus dixi: intendite
quid sequatur. «Protegat» «te Dominus super
manum dexterae tuae.» Dixi, et, quod arbitror, recognovistis.
Si enim non recognovissetis, et de Scripturis
non recognovissetis, non vocibus vestris intellectum
vestrum mihi significaretis. Ergo quia intellexistis,
fratres, videte quid sequitur; quare protegat Dominus
et super manum dexterae, id est, super ipsam
fidem, in qua potestatem accepimus esse filios Dei,
et esse ad dexteram: quare oportet ut protegat Dominus?