PL 38, col. 1102

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Adam nascuntur: prius parvuli sunt; post mores
majorum cum sentire coeperint, quid imitentur
attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor;
optandum est ut bona via major eat, ne sequendo
major et minor pereant. Itaque vos, fratres,
qui jam quodam modo per aetatem regenerationis parentes
estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis,
ut cum eis qui vos imitantur, gaudeatis, non pereatis.
Attendit modo natus nescio quem fidelem
ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est,
et tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem,
tristem datorem, truculentum exactorem, et dicit
sibi: Faciam et ego, Respondetur ei: Jam fidelis es,
noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata est
spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles
sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret
omnia? Ideo, fratres mei, quando male vivitis,
qui jam fideles estis, et de vobis et de istis malam
rationem Deo reddetis.
2.
Infantes hortatur ut imitentur bonos. Jam ipsos
alloquor, ut grana sint in area, ut paleam quae vento
circumfertur, non sequantur, cum qua pereant; sed
maneant pondere charitatis, ut perveniant ad regnum
immortalitatis. Vos ergo, fratres, vos filii, vos
novella germina matris Ecclesiae, obsecro vos per
quod accepistis, ut attendatis in eum qui vos vocavit,
qui dilexit vos, qui perditos quaesivit vos, qui inventos
illuminavit vos, ut non sectemini vias perditorum,
in quibus errat nomen fidelium: non enim quaeritur
quid vocentur, sed utrum nomini suo consonent. Si
natus est, ubi est nova vita? Si fidelis est, ubi est
fides? Audio nomen, agnoscam et rem. Eligite vobis
quos imitemini, Deum timentes, ecclesiam Dei cum
timore intrantes, verbum Dei diligenter audientes,
memoria retinentes, cogitatione ruminantes, factis
implentes; ipsos eligite quos imitemini. Non dicat
cor vestrum: Et ubi inveniemus tales? Estote tales,
et invenietis tales. Omnis res similis ad similem cohaeret:
si perditus vixeris, non se tibi junget nisi
perditus. Incipe bene vivere, et videbis quanti socii
te circumdent, de quanta fraternitate gratuleris. Postremo,
non invenis quod imiteris? Esto quod alius
imitetur.
3.
Sermo debitus Infantibus, de Sacramento altaris.
Sermonem ad altare Dei debemus hodie
Infantibus de Sacramento altaris. Tractavimus ad
eos de sacramento Symboli, quod credere debeant:
tractavimus de sacramento orationis dominicae, quomodo
petant; et de sacramento fontis et Baptismi.
Omnia haec et disputata audierunt, et tradita perceperunt:
de Sacramento autem altaris sacri, quod
hodie viderunt, nihil adhuc audierunt; hodie illis
de hac re sermo debetur. Propterea hic sermo brevis
esse debet, et propter laborem nostrum, et propter
aedificationem illorum.
SERMO CCXXIX. De Sacramentis fidelium, feria II Paschae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.