PL 38, col. 115

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed desideria.
Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria
multa et stulta et noxia, quae mergunt homines
in interitum et perditionem. Vides ubi sis? Quid mihi
ostentas nullas facultates, cum ego convincam tantas
cupiditates? Ecce jam compara duos. Iste dives est,
ille pauper est: sed iste dives, jam est, non vult fieri.
Iste dives est, aut de parentibus, aut de donis et haereditatibus.
Ponamus, faciamus: dives est etiam de
iniquitatibus. Jam non vult addere, imposuit modum,
fixit limitem cupiditati, jam corde militat pietati.
CAPUT VI.
8.
Rursum pauper cum divite comparatur.
Dives est, inquis. Respondeo, Dives est. Iterum
tu accusator respondes et dicis, De iniquitate
dives est. Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis?
Dominus noverat quod dicebat: utique non
errabat, quando praecipiebat, Facite vobis amicos de
mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula
aeterna [(Luc. XVI, 9)]
. Quid si hoc facit iste dives?
Jam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes,
sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed
forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia
nescio quid habebas paternum, quod te sustentaret,
et calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio,
tempora accusas: quod gemis, si posses, faceres.
Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena
sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie
pertinens ad majorem, rapit aliena.
9.
Verus pauper. Christus pauper et dives. Invenimus
verum pauperem, invenimus pium humilem,
non de se fidentem, pauperem verum, membrum
pauperis qui propter nos pauper factus est, cum
dives esset [(II Cor. VIII, 9)] . Vide divitem nostrum,
qui propter nos pauper factus est, cum dives esset;
vide illum divitem: Omnia peripsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil. Plus est aurum facere,
quam habere. Dives es auro, argento, pecore,
familia, fundis, fructibus; tibi ista creare non
potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta
sunt. Vide illum pauperem: Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis [(Joan. I, 3-14)]
. Quis digne cogitet
divitias ejus? Quomodo faciat qui non fit, quomodo
creet non creatus, formet non formatus, mutabilia
manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet
divitias ejus?
CAPUT VII.
Paupertas Christi. Paupertatem cogitemus,
ne forte pauperes vel ipsam capiamus. Concipitur
utero feminae virginali, includitur visceribus matris.
O paupertas! In angusto diversorio nascitur, involutus
infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit cibaria
jumentis pauperibus; deinde coeli et terrae Dominus
creator Angelorum, omnium visibilium et invisibilium
effector et conditor sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat
aetatem, occultat majestatem: postea tenetur,
contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur,
spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.