PL 38, col. 1217

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

oculus, qui videret In principio erat Verbum [(Joan. I,
1)]
, qui videret, qui teneret, qui amplecteretur, qui
frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et habitaret
in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum
excaecatus erat oculus interior pulvere peccatorum,
jam non erat unde intelligeretur Verbum; quod
dignatus est caro fieri, ut mandaretur quo possit
postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio
carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria
est, per quam tendant ad Dominum: cum autem ventum
fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis
dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio
ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta
dies erat necessaria, ut demonstraret tamdiu esse
necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in
ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod
dico, fratres - credite in Jesum Christum natum de
Maria virgine, crucifixum resurrexisse. Non opus est
ut interrogemus post istud saeculum, quia jam illud
accepimus in fide: tenemus illud; infirmitati nostrae
necessarium est. Putate ergo charitatem gallinae illius,
quae protegit infirmitatem nostram [(Matth. XXIII, 37)] :
putate esse jumentum misericordis illius transeuntis,
in quod levavit languidum, qui vulneratus erat [(Luc.
X, 30-34)] . Levavit enim illum, quo? In jumentum
suum. Jumentum Domini caro est. Ergo cum transierit
hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti
in carnem Christi, modo fruere majestate et divinitate
Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo,
necessarius erit fortis forti.
6.
Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere
habes ipsam infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem,
et mortale hoc induere immortalitatem.
Quia caro et
sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt [(I Cor. XV,
53, 50)]
. Quare non possidebunt? quia non resurget
caro? Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur,
et fit ipsa corpus coeleste et angelicum. Numquid carnem
habent Angeli? Sed hoc interest, quia ista caro
resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae moritur; ista
quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare
et bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores
patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas,
bonis autem ut commutentur. Cum fuerit
commutata, quid fiet? Jam corpus coeleste vocabitur,
non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
Mirantur autem si facit Deus de carne corpus
coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus
Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de
carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo
dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli
ut essent, nihil erant; sed ipsius majestate sunt quod
sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest
reparare quod fueras, et non potest dare honorem
claritatis fidei tuae propter ipsam incarnationem suam?
Ergo cum transierint ista, veniet nobis illud quod ait
Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit
quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.