PL 38, col. 1255

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

manifeste apparebat in praeside homine, quid
in occulto diabolus pateretur, et ille invisibilis adversarius
per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas
prodebatur. Voces enim hujus hominis, oculi,
vultus, et turbulentus totius corporis motus, indicabant
quam graviora tormenta sentiret interius, quam
erant quae Martyri infligebat exterius. Si consideremus
perturbationem torquentis et tranquillitatem tormenta
patientis, videre facillimum est quis erat sub
poenis, quis supra poenas. Quae gaudia erunt in virtute
regnantium, quando tanta sunt pro veritate morientium?
Quid erit cum corporis incorruptione fons vitae,
quando ros ejus inter tormenta tam dulcis est? Et quid
faciet impiis aeterna flamma, quos ita vastat irati cordis
insania? Quid passuri sunt, cum judicabuntur, qui
jam cum judicant cruciantur? Judicia futura sanctorum
quid habitura sunt potestatis, cum in hac vita tribunal
judicis catasta torserit Martyris?
3.
Corpus Martyris exanime divino praesidio non destitutum.
Reliquiis sanctorum divinitus honor conciliatus.
Magnum autem Dominus testimonium praebet testibus
suis, cum ille qui rexit corda certantium, nec
corpora deserit mortuorum, velut de hujus ipsius beati
Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhibuit;
ut id quod inimicus omnino non apparere cupierat,
sategerat, fecerat, tam praesenti nutu divino
proderetur, et religiosius humandum venerandumque
demonstraretur, ut victricis pietatis et devictae impietatis
praeclara in eo memoria perduraret. Vere pretiosa
in conspectu Domini mors sanctorum ejus [(Psal.
CXV, 15)]
: quando nec terra carnis vita deserente contemnitur;
et invisibili anima de domo visibili discedente,
habitaculum servi cura Domini custoditur, et in
gloriam Domini a conservis fidelibus honoratur. Quid
enim agit Deus, mira opera faciendo circa sanctorum
corpora defunctorum, nisi testimonium perhibet, sibi
non perire quod moritur; et ut hinc intelligatur in
quali honore secum habeat animas occisorum, quando
caro exanimis tanto effectu divinitatis ornatur? Sicut
enim de membris Ecclesiae loquens Apostolus, similitudinem
adhibuit de membris corporis nostri, quoniam quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem
circumponimus
[(I Cor. XII, 23)]
: ita providentia
Creatoris cadaveribus martyrum tam praeclara miraculorum
testimonia praestando, abundantiorem honorem
exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et
quod vita emigrante tanquam deforme jam remanet,
ibi evidentius praesens vitae dator apparet.
SERMO CCLXXVI. In festo martyris Vincentii, III.
CAPUT PRIMUM.
1.
Martyris fortitudo a Christo
est. In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres
mei, evidenter ostenditur judex ferox, tortor cruentus,
Martyr invictus. In cujus corpore poenis variis exarato,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.