PL 38, col. 1263

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

pervenisti, quanta mora pervenis et ad illam columnam
quam volebas videre, et quia homo interpositus
erat, non poteras: non ad ipsum citius, et ad illam tardius;
et ecce ipse in proximo erat, et illa longius. Si
ambulare velles, citius ad hominem, quam ad columnam
pervenires: quia videre voluisti, tam cito ad hominem,
quam ad columnam pervenisti. Nihil est hoc de columna
et de homine. Jace adhuc oculos, vides longe
parietem: mitte longius, pervenis ad solem. Quantum
est inter te et solem? Quis illa intervalla metiatur?
Quis ullo acumine cogitationis aestimet quantum
a te longe sit sol? Et tamen mox ut oculum aperueris,
ecce tu hic es, radius tuus ibi est. Mox ut videre
voluisti, videndo pervenisti. Non quaesisti machinas
quibus nitereris, non scalas quibus ascenderes, non
funes quibus levareris, non pennas quibus volares.
Oculum aperuisse, hoc est pervenisse.
CAPUT XI.
11.
Celeritati radii ex oculo emissi
resurrectio comparata. Quid ergo ista celeritas? quanta
est? quid sibi vult? Corporis nostri est, de carne nostra
emittitur. Radios nos habemus, et non miramur.
Videndo utimur, considerando expavescimus. Non
invenis aliquid quod huic compares celeritati, quantum
attinet ad corporis celeritatem. Merito huic celeritati
apostolus Paulus facilitatem resurrectionis
comparavit, dicens, In ictu oculi [(I Cor. XV, 52)]
.
Ictus oculi est, non in palpebris claudendis et aperiendis:
nam hoc tardius agitur, quam videtur. Tardius
palpebram levas, quam dirigis radium. Citius
radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata
ad supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis
quam facilitatem Apostolus resurrectioni corporum
dederit. Quam tarde ista creata atque formata sunt?
Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris matrum
coalescentium semina parvulorum; per temporum
numerum membra formata, diebus certis, mensibus
multis, quo usque illud quod intus creatum
atque formatum est proferatur in lucem. Deinde
quanta mora crescit, quanta mora succedit adolescentia
pueritiae, juventus adolescentiae, senectus
juventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia mora:
videtur integrum recens cadaver, in putredinem solvitur;
et ad ipsam resolutionem necessaria sunt tempora,
donec in tabem defluat, siccetur in cinere: et ab
ipsis primordiis uteri usque ad cinerem extremum sepulcri
quanta interjacet mora? quot dies? quae temporum
spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur.
CAPUT XII.
12.
Ex resurrectionis futurae facilitate
intelligenda facilitas corporis spiritualis. Haec
mirabilior celeritate radii oculi. Attendite ergo, fratres,
et comparate quae comparanda sunt, rebus
quibus comparanda sunt. Celerius movetur ista caro
in ambulando, quam formata est, quam nutrita
est, quam crevit, quam ad habitum juvenilem pervenit,
integramque aetatem et staturam percepit:
celerius movetur in ambulando, quam hoc in illa fiat.
Porro autem resurrectio fiet in ictu oculi: quanta
erit celeritas movendi, si tanta potuit esse resurgendi?
Laniata sunt corpora a saevientibus: toto licet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.