PL 38, col. 1264

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

mundo dissipentur membra mortuorum, per totam
terram cineres dispergantur; de toto tam grandi sinu
totum quod sparsum est in ictu oculi reparatur. Miramur
radiorum nostrorum, qui funduntur ex oculis,
nimiam quamdam, et nisi experiremur, incredibilem
celeritatem: mirabilior est in corpore, quod futurum
est, spirituali facilitas. In ictu quidem oculi resurget:
sed Dominus noster, quod radius oculi nostri non potest,
corpus etiam per claustra trajecit. Post resurrectionem
in loco uno constitutis discipulis suis, subito
apparuit ostiis clausis [(Joan. XX, 19)] . Qua nos
videre non possumus, ille potuit et intrare. Nemo dicat,
Hoc quidem potuit, sed Domini corpus; numquid
continuo etiam meum poterit? Et hinc accipe ab
Spiritu, qui de Apostolo loquebatur, plenam securitatem.
De ipso quippe Domino dictum est: Qui transfigurabit
corpus humilitatis nostrae conforme corpori
gloriae suae [(Philipp. III, 21)]
.
CAPUT XIII.
13.
An Deus videbitur per corpus
spirituale. Deus non potest videri in loco ad modum
corporis. De isto ergo tali corpore, de hujus corporis
tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil
temere ac praesumenter definire audeat humana fragilitas.
Quales erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam
simus, temerarii non simus, ne illud non simus.
Quaerit aliquando humana curiositas, et dicit sibi:
Putasne per illud spirituale corpus videbimus Deum?
Cito quidem responderi potest: In loco non videtur
Deus, per partes non videtur Deus, spatiis diffusus
intervallisque separatus non videtur Deus. Quamvis
impleat coelum et terram, non ideo tamen dimidius
est in coelo, dimidius in terra. Nam aer iste si implet
coelum et terram; pars ejus quae in coelo est, non est
in terra. Et quidquid aqua implet, implet quidem
spatium quo capitur; sed dimidia est in dimidio spatio,
dimidia in alio dimidio, tota in toto. Non est tale
aliquid Deus. Hoc omnino noli dubitare, quoniam non
est corpus Deus. Per spatia diffundi, locis capi, habere
partes dimidias, tertias, quartas, totas, corporum
proprium est. Nihil tale Deus; quia ubique totus
Deus: non alibi dimidius, et alibi alio dimidio constitutus;
sed ubique totus. Implet coelum et terram:
sed totus est in coelo, totus in terra. In principio erat
Verbum. Ut etiam de ipso Filio hoc idem audias, quia
et Filius cum Patre unus est Deus: non aequalis
mole, sed divinitate. In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc
erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Et paulo post, Et
lux lucet in tenebris [(Joan. I, 1-5)]
. Iste unigenitus totus
manens apud Patrem, totus lucet in tenebris, totus
in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus
in infante; non alternis temporibus tanquam de loco
ad locum migrando. Nam et tu totus es in domo tua,
et totus in ecclesia: sed quando in ecclesia, non in
domo tua; quando in domo tua, non in ecclesia. Non
ergo ille sic totus in coelo, totus in terra, totus in
Virgine, totus in infante (ut aliud nihil commemorem),
quasi migrando de coelo in terram, de terra in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.