PL 38, col. 1265

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Virginem, de Virgine in infantem, sed ubique simul
totus. Non enim quasi aqua refunditur, aut quasi terra
molimine separatur atque transfertur. Quando totus in
terra est, coelum non deserit: sed et cum coelum implet,
a terra non recedit. Attingit enim a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter [(Sap. VIII, 1)]
.
CAPUT XIV.
14.
Si per corpus spirituale videri
possit substantia quae non videtur in loco, adhuc incompertum.
Si ergo substantiam, quae non videtur in
loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum
fuerit corpus spirituale; si poterunt aliqua vi occulta,
aliqua vi inexperta et prorsus incognita, nec ulla
aestimatione percepta, si poterunt, possint. Oculis
enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum
non conemur Deum perducere ad locum, non conemur
Deum includere in loco, non conemur Deum per
spatia locorum quasi aliqua mole diffundere; non
audeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia divinitatis
in sua et propria dignitate. Nos certe, quam
possumus, in melius mutemus, non Deum in deterius
commutemus. Maxime quia definitum aliquid
inde in Scriptura non invenimus, aut nondum
invenimus. Nam neque hoc audeo praesumere,
non in ea esse quod valeat inveniri. Aut non est,
aut latet, aut me latet. Si quid in alterutram partem
potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio,
et me instructum nisi gratias egero, non homini
dicenti, sed ei qui per hominem docet, ingratus
ero. Absit autem ut dator gratiae, me esse permittat
ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui
per intervalla locorum vident quod vident, id est,
ut spatium sit inter videntem, et illud quod videtur;
aliter enim isti oculi non vident nam si ab eis aliquid
multum in longinquo removeris, ideo non vident,
quia radii ad longe posita non perveniunt; si autem
ad eos aliquid propinquius admoveris, nisi sit intervallum
aliquod inter oculos videntis et corpus quod
videtur, videri omnino non potest; nam si propius
admovendo oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas,
perdito spatio amittitur visio: hoc ergo dico,
quoniam tales oculi, qui nonnisi per intervalla et spatia
locorum vident quidquid vident, nec nunc possunt
videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est
in loco. Aut ergo aliud erit quod videre possint, et
quod in loco videri non potest: aut si manebit in eis
non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui
non est in loco.
CAPUT XV.
15.
De corpore spirituali, deque invisibili
Dei natura quid jam certum. Hoc autem donec de
spirituali corpore diligentius requiratur, quod aut
intelligatur aut recte credatur, teneamus corpus resurrecturum,
teneamus formam corporis nostri,
hanc futuram, quam vel Christus exhibuit, vel in
occulto promisit. Teneamus corpus spirituale futurum,
non animale, sicut nunc est. Evidenter enim
expressum est, et contradici non potest: Seminatur
corpus animale, resurget corpus spirituale [(I Cor. XV, 44)]
.
Teneamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum natura

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.