PL 38, col. 1273

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ejusmodi immoderationis. Quid ergo, fratres? Certe
manifestum est, et renuntiat omnium conscientia,
quia difficile est sic uti rebus concessis, ut non aliquantulum
excedatur modus. Quando autem excesseris
modum, offendis Deum, cujus templum es. Templum
enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se
fallat: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet
illum Deus. Dicta sententia est, teneris reus. Quid
dicturus es in orationibus tuis, quando rogabis Deum,
quem offendis in templo suo, quem pellis de templo
suo? Quomodo mundabis rursus in te domum Dei?
quomodo eum reduces ad te? Quomodo, nisi dicendo
ex vero corde tuo, et verbis et factis, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris?
Quis enim te accusabit immoderate utentem tuo cibo,
tuo potu, tua conjuge? Nemo accusabit hominum:
sed tamen quia Deus arguit, exigens de te integritatem
templi sui et incorruptionem habitationis suae,
dedit tibi remedium, tanquam dicens: Si excedendo
modum offendis me, et ego tenebo te reum, ubi te
nullus hominum accusat; dimitte homini quod in te
peccavit, ut dimittam tibi quod peccas in me.
CAPUT XI.
11.
Contempto illo remedio non remanet
spes ulla salutis. Tenete istud fortiter, fratres.
Qui enim et ad hujusmodi antidotum renuntiaverit,
nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi
dixerit, Non remitto peccata, quae in me forte homines
peccant: non est unde illi promittam salutem.
Non enim possum ego promittere, quod non promittit
Deus. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed dispensator
serpentis. Serpens enim promisit bonum
peccanti, Deus autem mortem minatus est. Quid enim
illi evenit, nisi quod minatus est Deus? Et longe ab
eo factum est, quod ille pollicitus est. Vultis ergo,
fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non
dimiseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis,
cum venerit Christus Jesus, omnibus indulgentiam
dabit? Non dico, quia non audio: non dico quod
mihi non dicitur. Promittit quidem Deus indulgentiam
peccatori, sed praeterita omnia dimittens conversis,
credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere,
hoc promitto, et quod promitto promittitur mihi.
Et cum legitur, omnes audimus: condiscipuli enim
sumus, unus magister est in ista schola.
CAPUT XII.
12.
Peccata gravia, quae poenitentiae
laborem exigunt vehementiorem. Levia peccata multitudine
opprimunt, nisi a Deo dimittantur. Omnia ergo
praeterita conversis dimittuntur: caeterum hujus vitae
sunt quaedam gravia et mortifera, quae nisi per vehementissimam
molestiam humiliationis cordis et contritionis
spiritus et tribulationis poenitentiae non relaxantur.
Haec dimittuntur per claves Ecclesiae. Si
enim tu te coeperis judicare, si tibi coeperis displicere;
Deus veniet, ut misereatur. Si tu te punire volueris,
parcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus
ipse punitor est. Sit oportet ipse severus in se, ut in
eum sit misericors Deus: quomodo dicit David, Averte

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.