PL 38, col. 1377

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

gloria Machabaeorum fecit: quorum mirabiles passiones,
cum legerentur, non solum audivimus, sed
etiam vidimus et spectavimus. Olim ista gesta sunt,
ante incarnationem, ante passionem Domini et Salvatoris
nostri Jesu Christi. In primo populo illo
exstiterunt, in quo Prophetae exstiterunt, qui haec
praesentia praedixerunt. Nec quisquam arbitretur,
antequam esset populus Christianus, nullum fuisse
populum Deo. Imo vero, ut sic loquar, quemadmodum
se veritas habet, non nominum consuetudo, christianus
etiam ille tunc populus fuit. Neque enim post
passionem suam coepit habere populum Christus: sed
illius populus erat ex Abraham genitus, cui perhibens
testimonium ipse Dominus ait, Abraham concupivit videre
diem meum; et vidit, et gavisus est [(Joan. VIII,
56)]
. Ergo ex Abraham natus est ille populus,
qui servivit in Aegypto, et qui manu potenti per
Moysen famulum Dei de domo servitutis liberatus,
per mare Rubrum fluctibus descendentibus ductus,
in eremo exercitatus, legi subditus, in regno
collocatur. Unde, sicut dixi, exstiterunt Prophetae,
inde isti martyres floruerunt. Nondum quidem erat
mortuus Christus: sed martyres eos fecit moriturus
Christus.
CAPUT II.
2.
Machabaei martyres, non appellatione,
sed reipsa christiani. Hoc ergo in primis commendandum
est charitati vestrae, ne, cum illos martyres
admiramini, putetis non fuisse christianos.
Christiani fuerunt: sed nomen Christianorum postea
divulgatum factis antecesserunt. Sed videlicet quasi
non eis erat confessio Christi, a rege impio et persecutore
non cogebantur negare Christum, quod postea
martyres, cum cogerentur, ne facerent, similem gloriam
consecuti sunt. Posteriores enim persecutores
populi christiani, ad negandum nomen Christi compellebant
eos quos persequebantur: illi in Christi nomine
perseverantissime consistentes, patiebantur
talia, qualia illos perpessos esse, cum legerentur,
audivimus. Istis ergo martyribus recentioribus,
quorum millibus terra purpurata est, imperabatur et
dicebatur a persecutoribus, Negate Christum. Quod
non facientes, patiebantur talia, qualia et isti perpessi
sunt. Istis vero dicebatur, Negate legem Moysi.
Non faciebant: patiebantur pro lege Moysi. Isti pro
nomine Christi, illi pro lege Moysi.
CAPUT III.
3.
Machabaeorum passio merito celebratur
in Ecclesia. Christi mysterium in vetere Testamento velatum.
Clavis Testamenti veteris, crux. Existit aliquis Judaeus,
et dicit nobis: Quomodo istos nostros, vestros
martyres computatis? Qua imprudentia eorum memoriam
celebratis? Legite confessiones eorum: attendite
si confessi sunt Christum. Cui respondemus: Vere quia
unus es ex eis qui in Christum non crediderunt, et fracti
de oliva, oleastro succedente, foris aridi remanserunt [(Rom. XI, 17)] ;
quid dicturus es unus ex perfidis? Non
confitebantur illi aperte Christum, quia adhuc velabatur
Christi mysterium. Testamentum enim vetus velatio
est novi Testamenti, et Testamentum novum revelatio
est veteris Testamenti. Vide ergo de infidelibus Judaeis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.