PL 38, col. 1376

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Proinde tu naturae dicis, ego peccati dico esse
mortem corporis. Et interrogas me: Si peccati est
quare Enoch et Elias non sunt mortui? Et ego respondeo:
Imo si naturae est, quare Enoch et Elias non
sunt mortui? Vivunt Enoch et Elias; translati sunt,
ubicumque sint, vivunt. Et si non fallitur quaedam
ex Scriptura Dei conjectura fidei, morituri sunt.
Commemorat enim Apocalypsis quosdam duos mirabiles
prophetas, eosdemque morituros, et in conspectu
hominum resurrecturos, et ascensuros ad Dominum [(Apoc. XI, 3-12)] :
et intelliguntur ipsi Enoch
et Elias; quamvis illic nomina eorum taceantur. Et
si forte tu, qui ista sapis, hanc Scripturam non accepisti;
aut si accipis, contemnis et dicis, Non sunt nominatim
expressi: vivant, ut putas, nunquam morituri.
Adhuc dic mihi: Si peccati est mors, quare non
sunt mortui? Repono tibi: Si naturae est mors, quare
non sunt mortui? Ego dico, ut vivant, finitam esse
culpam: tu dic, si potes, finitam esse naturam.
12.
Crebrescentes Pelagianos caveri jubet. Aliud
quidem ex alio et per occasionem diximus: sed
quod tamen sic pertinet ad fidei nostrae stabilitatem,
contra quosdam disputatores male crebrescentes.
Sed non vincant patientiam nostram: nec
tamen evertant fidem nostram. Cauti et circumspecti
simus adversus novitates disputationum, humanarum
utique, non divinarum. Apostolorum solemnitatem
hodie celebramus, Apostolum monentem
audiamus: Profanas vocum novitates evita; multum
enim proficiunt ad impietatem [(I Tim. VI, 20, et II Tim.
II, 16)]
. Volumus autem vos sapientes quidem esse in
bono, integros autem a malo [(Rom. XVI, 19)]
. Mortuus
est Adam, sed serpens ille nondum est mortuus.
Susurrat, et insibilare non cessat. Extremum illi
supplicium reservatur: sed comites suae damnationis
inquirit. Audiamus amicum sponsi, zelantem
sponso non sibi: Zelo enim vos zelo Dei; aptavi vos
uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo,
inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic
et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in
Christo. [(II Cor. XI, 2, 3)]
. Verba apostolica omnes audivimus,
omnes observemus, omnes serpentis venena
caveamus. Non enim possumus dicere, Non audivimus,
non novimus, quando modo cantavimus, In
omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum [(Psal. XVIII, 5)]
. Currentia verba in
fines terrae venerunt ad nos: excepimus, conscripsimus,
lectores instituimus. Non tacet lector, parturit
disputator: quare non cessat insidiator?
SERMO CCC. In solemnitate martyrum Machabaeorum, I.
CAPUT PRIMUM.
1.
Christiani ante Christum
nonnulli exstitere. Istum diem nobis solemnem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.