PL 38, col. 1346

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Qui enim hoc dicit, nihil aliud, nisi Christum nihil
prodesse non credentibus. Hoc est verum. Quis non
acceptet. Quis non consentiat, quia Christus non credentibus
non prodest, credentibus prodest? Sed dic
mihi, obsecro te, Parvulis baptizatis Christus aliquid,
an nihil prodest? Necesse est ut dicat prodesse: premitur
mole matris Ecclesiae. Forte quidem vellent
hoc dicere; nam ratiocinationes eorum ad hoc videntur
compellere: sed auctoritate reprimuntur Ecclesiae,
ne non dicam sputis hominum obruantur, sed
ipsorum infantium lacrymis tanquam fluvio pertrahantur.
Si enim dixerint, nihil prodesse Christum
baptizatis infantibus; nihil aliud dicunt quam, Superfluo
baptizantur infantes. Ut autem non superfluo
baptizentur, quia hoc dicere non audent, prodesse
Christum baptizatis infantibus confitentur.
CAPUT XVIII.
Si prodest baptizatis, quaero
quibus prosit, credentibus, an non credentibus? Eligant
quod volunt. Si dixerint, Non credentibus: ubi
est ergo quod calumniabaris, quia Christus non credentibus
prodesse non potest? Ecce tu confiteris
prodesse infantibus, non tamen credentibus. Ad
quodlibet prodest: non putas ad vitam aeternam,
non putas ad salutem aeternam: ad ipsum regnum
coelorum percipiendum utique prodest Christus parvulis
baptizatis. Prodest ergo non credentibus? Sed
absit, ut ego dicam non credentes infantes. Jam superius
disputavi, credit in altero, qui peccavit in altero:
dicitur, Credit; et valet, et inter fideles baptizatos
computatur. Hoc habet autoritas matris Ecclesiae,
hoc fundatus veritatis obtinet canon: contra hoc
robur, contra hunc inexpugnabilem murum quisquis
arietat, ipse confringitur. Ergo prodest Christus aliquid
infantibus baptizatis; et sicut ego dico, et sicut
mecum tota Ecclesia dicit, credentibus prodest, fidelibus
prodest: tu quod vis elige. Volo quidem ut quod
verius est, eligas; ut nobiscum dicas quia credentibus
prodest. Sed si dixeris, Non credentibus prodest;
contra te dixisti. Si dixeris, Credentibus prodest; mecum
dixisti. Elige, utrum contra te dicas quod falsum
est, an mecum dicas quod verum est. Tu enim paulo
ante dicebas, Christum non credentibus nihil prodesse,
volens efficere quia sic et Adam non peccantibus
nihil nocuit, quomodo Christus non credentibus
nihil prodest. Ecce jam fateris infantibus non credentibus
baptizatis aliquid prodesse Christum. Sed si
credentibus dicis, bene dicis, mecum dicis, credunt
et infantes.
CAPUT XIX.
Unde credunt? Quomodo credunt?
Fide parentum. Si fide parentum purgantur,
peccato parentum polluti sunt. Corpus mortis in primis
parentibus generavit eos peccatores: spiritus vitae
in posterioribus parentibus regeneravit eos fideles.
Tu das fidem non respondenti, et ego peccatum nihil
agenti.
18.
Contra peccatum originale perperam citatus Apostolus.
Sanctificationis modi multi. Sancti, inquit, de
sanctis nasci debuerunt: quia dixit Apostolus, Alioquin

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.