PL 38, col. 1320

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

servitutis, ut loquamur, non tanquam magistri,
sed tanquam ministri; non discipulis, sed
condiscipulis; quia nec servis, sed conservis. Magister
autem unus est nobis, cujus schola in terra
est, et cathedra in coelo: cujus praecursor Joannes
est natus, cujus nativitatis dies hodiernus traditur,
hodie celebratur. Hoc majorum traditione suscepimus,
hoc ad posteros imitanda devotione transmittimus.
Joannis ergo non Evangelistae, sed Baptistae
Natalem hodie celebramus. Qua prima re posita, occurrit
quaestio non praetereunda, quare Natalem, quo
est ortus ex utero Joannes, potius celebremus, quam
cujuslibet apostoli vel martyris vel prophetae vel patriarchae?
Si interrogemur, quid respondebimus?
Quantum mihi videtur, quantum mearum virium mediocritati
occurrit, haec causa est: Discipuli Domini
nati, et per aetatis accessum ad annos capaciores perducti,
in discipulatum assumpti sunt; illorum postea
fides Domino adhaesit, sed nullius illorum nativitas
Domino militavit. Recordemur et Prophetas, recolamus
Patriarchas: nati sunt homines, aetatis accessu
repleti Spiritu sancto prophetaverunt Christum; nati
sunt, ut postea prophetarent. Joannis autem ipsa nativitas
Dominum Christum prophetavit, quem conceptum
ex utero salutavit.
CAPUT II.
2.
Cur tantus homo Joannes, nec inter
discipulos Domini, sed discipulos habens cum Domino.
Donatistarum voces superbae. Ista, ut potuimus, soluta
quaestione, alteram aggrediamur, pro viribus quas
dederit Dominus. Occurrit enim alia quaestio aliquanto,
ut mihi videtur, obstrusior, et ad perscrutandum
laboriosior, in qua me multum adjuvabit vestra intentio,
et pro mea exiguitate ad Dominum deprecatio.
Joannes iste tanta excellens gratia, ut quemadmodum
dictum est, Dominum etiam ex utero salutaret, nondum
loquendo, sed exsultando; cujus gratia in Deum
jam tunc erat aperta, quando ejus caro in carne erat
inclusa: hic ergo Joannes non invenitur inter discipulos
Domini, sed invenitur potius discipulos habuisse
cum Domino. Quid est hoc? Quis est iste homo? Homo
tantus, quis homo tantus? quantus tantus homo? Tamen
non sequebatur inter discipulos Dominum, et sequebantur
eum discipuli: absit ut dicam, contra Dominum;
sed tamen quasi extra Dominum. Discipulos
habebat Christus, discipulos habebat Joannes: docebat
Christus, docebat Joannes. Quid jam dicam? Baptizabat
Joannes, baptizabat Christus. Plus hic de baptismo dico,
a Joanne baptizatus est Christus. Ubi sunt qui de ministerio
Baptismi arrogantia tumidae animositatis inflantur?
Ubi sunt voces carentes humilitate, elatae superbia,
Ego baptizo, ego baptizo? Quid dixisses, si Christum
baptizare meruisses? Magna jam, quantum advertit Sanctitas
vestra, apparere et eminere causa coepit, qua
fuerat et Christus a Patre mittendus, et Joannes a Christo
praemittendus. Prior missus est Joannes, sed sicut
ab obsequentibus anteceditur judex. Posterior homo
creatus est Christus, sed Joannem creavit Deus Christus.
Erat igitur Joannes homo perfectus quidem, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.