PL 38, col. 1382
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis,
non transisti suggestiones saeculi cor titillantes et
immittentes timorem miseriarum humanarum. Ideo
in hoc mundo putas esse felicitatem, in hoc mundo
non putas esse calamitatem. Felicitas regni coelorum
non tetigit cor tuum, non inde aspersa est aestibus
tuis aura refrigerii. Quando tibi dicitur, Falsa
est felicitas mundi; etsi non audeas ita dicere, video
tamen in corde tuo, forte os torques, subsannas, irrides,
et dicis tibi: O si hic mihi bene sit! postea quid
futurum sit nescio. Et non est parum quia vel nescio
dicis: ne forte etiam hoc dicas, Exiguum et cum taedio
est tempus vitae nostrae, et non est reversio in fine hominis,
et non est qui agnitus sit reversus ab inferis [(Sap.
II, 1)]
. Vel nescio dic. Confessio ignorantiae, gradus
est scientiae. Sic ergo te alloquar, tanquam mihi dicas,
Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus
ignoro an beati futuri sint justi, et miseri peccatores;
an utrique pariter non sint futuri. Illud tamen quamvis
nescias, non audebis dicere post mortem beatos
futuros peccatores, miseros justos. Non potes dicere,
illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen
statu futuros impios, et justos in malis post mortem
futuros. Nec ignorantia tua tibi potest suggerere
hoc. Ergo potes dicere: Utrum bene sit post mortem
justis, et male post mortem impiis, an utrique pariter
sine sensu futuri sint, nescio. O si hic mihi bene sit,
cum vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti.
Istas, inquam, istas cogitationes terrenas, pulvereas,
fumeas, vaporeas, carnales, mortales nondum transisti.
Ideo tibi videtur impius exaltari super cedros Libani:
ideo quaeris locum ejus, et invenis, quia non
transisti.
CAPUT V.
4.
Mali hic suo loco in usus bonos positi.
Locum ejus quaeris, et invenis; sed hic. Habet
locum suum in hoc saeculo. Non enim frustra a Deo
praescio crearetur, aut frustra nutriretur, aut frustra
super eum sol oriretur, et pluvia funderetur, frustra
ei maligno et male viventi tanta Dei patientia parceretur.
Non est hoc frustra: habet hic locum suum. Et
si non omnia possumus nos invenire: sed Deo nota
sunt omnia, qui novit cuncta disponere. Ecce, ut de
aliis taceamus, qualem locum hic habuit iste miser
Antiochus? Per eum populus Dei flagellatus est et
probatus: per eum isti sancti juvenes coronati. Ergo
habuit hic locum suum. Malus erat; sed bene illo usus
est, qui malus esse non potest. Sicut enim mali homines
male utuntur creaturis bonis: sic Creator bonus
bene utitur hominibus malis. Novit quid inde agat,
qui totum creavit humanum genus. Aurifex portat,
aurifex appendit, aurifex librat. Pictor novit ubi ponat
nigrum colorem, ut sit decora pictura; et Deus nescit
ubi ponat peccatorem, ut sit ordinata creatura?
CAPUT VI.
Nisi Deus anterioribus saeculis servaret
sua patientia peccatores, unde nascerentur hodie