PL 38, col. 1384

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et laetantes homines in ista falsa et deceptoria felicitate,
si pii estis, dolete; si sani estis, flete. Sic
enim et ille cui commoti sunt pedes, reprehendit se,
quia Deum coeperat accusare, et ibi jam erat; sed
pene fuit, paulo minus fuit. Non negavit Deo scientiam:
sed tanquam motis pedibus nutavit. Quid est
nutare? Dubitare. Quando autem se reprehendit, quod
correctum non habuit, quid dixit? Quare mihi turbati
sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem
peccatorum videns [(Psal. LXXII, 3-17)]
. Quia vidi divites
iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi justitiam, et sine
causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus
meas. Et cum dubito, sic coepi cognoscere. Sic
coepi, inquit, cognoscere: hoc labor est ante me. Magnus
labor, istam solvere quaestionem. Vere labor
est. Bene est illi, et malus est; male est illi, et bonus
est: et super ambos Deus judex est. Justus ergo
judex dat bona malis, et mala bonis. Labor est ante
me. Sed quousque labor est? Donec introeam in sanctuarium
Dei, et intelligam in novissima. Ergo si intellexeris
in novissima, erit requies inventionis, peribit
labor quaestionis.
CAPUT IX.
8.
Coelestis felicitas piis qualis parata.
Mundi felicitas piis, non honos, sed onus. Intellige in
novissimma, ubi nemo erit felix malus, nemo infelix
bonus. Quid enim ait? Quid enim mihi est in coelo?
Postea cognovi quid mihi est in coelo, cum intrarem
in sanctuarium Dei, et intelligerem in novissima. Quid enim mihi est in coelo?
Incorruptio, aeternitas,
immortalitas, nullus dolor, nullus timor, nullus beatitudinis
finis. Quid ergo mihi est in coelo? quid mihi
servatur in coelo? Et a te quid volui super terram [(Psal. LXXII)]
?
Quid enim mihi est in coelo? Quid? dicam
quid? Quando explicabo quid? Ideo hoc admirans
dixit, non explicans, Quid enim mihi est? inquit.
Quare non dicis quid? Quomodo dico quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [(I Cor. II, 9)]
?
Calcate deorsum quid; quia nihil est:
sperate sursum quid; quia explicari non potest. Et
hanc fidem habentes, nolite zelare in peccatoribus,
quando videtis eos quasi felices, falso felices, revera
infelices. Et vos laetamini in Domino [(Psal. XXXI, 11)]
.
Et si habetis forte secundum tempus divitias, honores,
potestates, nolite inde vos putare felices.
CAPUT X.
Scienti laetari in Domino, et intelligenti
in novissima, felicitas mundi non est honor, sed
onus. Felix homo secundum saeculum periclitatur,
ne ipsa felicitate, non in corpore, sed in anima corrumpatur.
Nam ista felicitas falsa est. Tales, et si videntur
aliquid esse in hoc saeculo, non laetantur, in
praeceptis Domini delectantur. Tunc quod jubet Deus,
praeponitur mundo, et blandienti et minanti: calcatur
omne visibile, transitur; cogitando, non
ambulando, transitur. Non dixi, omne visibile;
facile est enim transire quod calcas: sed transitur,
dixi, omne mutabile. Quoniam quidquid visibile, mutabile:
non autem quidquid mutabile, visibile; quia
et animus mutabilis est, et tamen invisibilis. Transi
omne quod videtur; transi et quod non videtur, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.