PL 38, col. 1391

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Respondit: Nemo, Domine. Nec ego, inquit, te damnabo: vade, et deinceps jam noli peccare [(Joan. VIII, 3-11)]
.
CAPUT XVI.
15.
Milites non militia, sed malitia
bonos esse non sinit. Teloneariis quid praeceptum,
quid universis. Sed tanta mihi fecit miles iste. Vellem
nosse, si militares, utrum similia non faceres.
Nec volumus talia fieri a militibus, quibus pauperes
opprimuntur: volumus et ipsos audire Evangelium.
Non enim benefacere prohibet militia, sed malitia.
Venientes autem milites ad baptismum Joannis, dixerunt: Et quid nos faciemus?
Ait illis Joannes: Neminem
concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat
vobis stipendium vestrum. Et vere, fratres, si
tales essent milites, felix esset ipsa respublica.
CAPUT XVII.
Sed non solum miles talis esset,
sed et telonearius talis esset, qualis ibi describitur.
Nam dixerunt ei publicani, id est, telonearii: Et nos
quid faciemus? Responsum est: Nihil amplius exigatis,
quam constitutum est vobis. Correptus est miles,
correptus est telonearius: corrigatur et provincialis.
Habes universalem directam correctionem.
Quid faciemus omnes? Qui habet duas tunicas, communicet
cum non habente; et qui habet escas, similiter
faciat [(Luc. III, 11-14)]
. Volumus ut audiant milites
quod praecepit Christus: audiamus et nos. Non enim
Christus illis est, et nobis non est. Omnes audiamus,
et concorditer in pace vivamus.
CAPUT XVIII.
16.
Negotiator fraudi et perjurio
obnoxius. In malos non saeviunt nisi mali. Oppressit
me, cum essem negotiator. Tu ipsum negotium bene
egisti? In ipso negotio fraudem non fecisti? In ipso
negotio falsum non jurasti? Non dixisti, Per illum
qui me trajecit, per ipsum mare, quia tanti emi,
quod non tanti emisti? Fratres, dico vobis expresse,
et quantum Dominus donat, libere: Non saeviunt in
malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam
judex plerumque cogitur eximere gladium, et ferire
nolens. Quantum enim ad ipsum pertinet, volebat
servare sententiam incruentam: sed perire noluit
forte publicam disciplinam. Pertinuit ad ejus professionem,
ad ejus potestatem, ad ejus necessitatem.
Ad te quid pertinet, nisi rogare Deum, Libera nos
a malo [(Matth. VI, 13)]
? O qui dixisti, Libera nos
a malo: liberet te Deus a te ipso.
CAPUT XIX.
17.
Episcopus pius rem habere cogitur,
cum saecularibus potestatibus. Ad summam, fratres,
quid vitemus? Omnes christiani sumus: nos
etiam majoris periculi sarcinam sustinemus. Saepe
de nobis dicitur, Ivit ad illam potestatem: et
quid quaerit episcopus cum illa potestate? Et tamen
omnes nostis quia vestrae necessitates nos cogunt venire
quo nolumus: observare, ante ostium stare, intrantibus
dignis et indignis exspectare, nuntiari, vix
aliquando admitti: ferre humilitates, rogare, aliquando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.