PL 38, col. 1397
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
desistis, donec de illo qui te laeserit, vindiceris? Si
Christianus es, exspecta regem tuum: prius se vindicet
Christus. Nondum enim vindicatus est, qui pro
te tanta perpessus est. Et utique illa majestas posset
vel nihil perpeti, vel continuo vindicari. Sed cum esset
in illo tanta potentia, ideo fuit etiam tanta patientia:
quia pro nobis est passus, relinquens nobis exemplum,
ut sequamur vestigia ejus. Videtis certe, dilectissimi,
quia praeter effusionem cruoris, praeter vincula et
carceres, praeter flagella et ungulas, sunt multa in
quibus sequi possumus Christum. Deinde hac humilitate
decursa, et morte prostrata, ascendit Christus
in coelum: sequamur eum. Audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum
sunt, sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
quae sursum sunt quaerite, non quae super terram
[(Coloss.
III, 1 et 2)]
. Quidquid delectabile de temporalibus
rebus mundus ingesserit, respuatur: quidquid infremuerit
asperum atque terribile, contemnatur. Et
qui sic agit, non dubitet Christi se cohaerere vestigiis,
ut merito dicere audeat cum apostolo Paulo, Conversatio nostra in coelis est
[(Philipp. III, 20)]
.
CAPUT V.
4.
Vera et invicta virtus charitas.
Sed tunc potest in istis esse virtus invicta, si non sit
charitas ficta. Ille ergo dat nobis veram virtutem,
qui diffundit in nostris cordibus charitatem [(Rom. V,
5)] . Quando autem beatus Laurentius appositos extrinsecus
ignes non timeret, nisi intus flamma charitatis
arderet? Ideo, fratres mei, gloriosus Martyr
atroces incendiorum flammas non pertimescebat in
corpore, quia ardentissimo coelestium gaudiorum
desiderio flagrabat in mente. In comparatione fervoris,
quo pectus ejus ardebat, exterior persecutorum
flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos
dolorum, nisi aeternorum diligeret gaudia praemiorum?
Postremo quando contemneret istam vitam,
nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere
vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis
[(I Petr.
III, 13)]
? Faciat in te licet persecutor malum: tu ne
deficias amando bonum. Si enim vere quod bonum
est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et
aequanimiter sustinebis. Quid enim beato Laurentio
illa, quae a persecutoribus illata sunt, tormenta nocuerunt;
nisi quod eum clariorem ipsis suppliciis
reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de
pretiosa ejus morte fecerunt?
SERMO CCCV. In solemnitate martyris Laurentii, IV. Habitus ad Mensam S. Cypriani.
1.
Granum morte multiplicatum. Agnoscit fides vestra
granum, quod in terram cecidit, et mortuum multiplicatum
est. Agnoscit, inquam, hoc granum fides
vestra, quia ipsum habitat in mente vestra. Hoc
enim quod de se ipso dixerit Christus, nullus ambigit
Christianus. Sed plane illo mortuo grano et multiplicato,