PL 38, col. 1398

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

multa grana sunt sparsa in terram: ex
quibus est et beatus Laurentius, cujus seminationem
hodie celebramus. De illis autem granis sparsis
toto orbe terrarum, quanta pullulaverit seges videmus,
gaudemus, sumus: si tamen et nos per illius gratiam
ad horreum pertinemus. Neque enim ad horreum
pertinet quidquid in segete est. Eadem quippe pluvia
utilis et nutritoria, et triticum pascit et paleam. Absit
ut simul utrumque in horreo recondatur; quamvis
simul utrumque in agro nutriatur, et simul utrumque
in area trituretur. Nunc tempus eligendi est. Antequam
veniat ventilatio, fiat morum separatio: sicut
in area, granum adhuc mundatione discernitur,
nondum ventilabro ultimo separatur.
2.
Anima hic non amanda. Christus propinquante
morte turbatur, quia nos in se transfigurat. Audite me,
grana sancta, quae hic esse non dubito; nam si dubito,
nec ipse granum ero: audite, inquam, me;
imo audite primum granum per me. Non ametis in
hoc saeculo animas vestras: nolite amare, si amatis;
ut non amando servetis: quia non amando plus
amatis. Qui amat in hoc saeculo animam suam, perdet
eam [(Joan. XII, 24, 25)]
. Granum loquitur, granum
quod in terram cecidit, et mortificatum est ut
multiplicaretur, loquitur: audiatur, quia non mentitur.
Quod admonuit, ipse fecit: instruxit praecepto,
praecessit exemplo. Non amavit Christus in hoc
saeculo animam suam; ideo venit, ut hic perderet
eam, pro nobis poneret eam, et cum vellet resumeret
eam. Sed quia ipse sic erat homo, ut et Deus esset:
Christus enim est Verbum, anima, et caro, Deus
verus et verus homo; sed homo sine peccato, qui
auferret mundi peccatum: majoris erat utique potestatis,
ut posset veraciter dicere, Potestatem habeo
ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi
eam: nemo tollit eam a me; sed ipse pono eam a
me, et iterum sumo eam [(Id. X, 17, 18)]
. Cum esset
ergo tantae potestatis, quare dixit, Nunc anima mea
turbata est [(Id. XII, 27)]
? Homo Deus tantae potestatis
quare turbatur, nisi quia in illo imago est nostrae infirmitatis? Potestatem habeo ponendi animam meam,
et potestatem habeo iterum sumendi eam.
Quando hoc
audis a Christo, ipse est in se; quando hoc, inquam,
audis a Christo, ipse est in se: quando anima ejus
morte propinquante, turbatur, ipse est in te. Etenim
corpus ejus Ecclesia non esset, nisi et in nobis ipse
esset.
3.
Christus potestate mortuus est, potestate resurrexit.
Attende ergo Christum: Potestatem habeo ponendi
animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi
eam: nemo tollit eam a me. Ego dormivi: hoc enim
dicit in Psalmo, Ego dormivi. Tanquam diceret: Quid
fremunt? quid exsultant? quid ventilantur laetitia Judaei,
quasi ipsi aliquid fecerint? Ego dormivi. Ego,
inquit, ego qui potestatem habeo ponendi animam
meam, ponendo eam dormivi, et somnum cepi. Et
quoniam potestatem habebat iterum sumendi eam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.