PL 38, col. 1399

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

adjunxit, Et exsurrexi. Sed dans gloriam Patri: Quoniam
Dominus, inquit, suscepit me [(Psal. III, 6)]
. Haec
verba ubi ait, Quoniam Dominus suscepit me, non sic
occurrant mentibus vestris, quasi corpus suum non
suscitaverit ipse Christus. Suscitavit eum Pater, suscitavit
et ipse se ipsum. Unde docebimus quia suscitavit
et se ipsum? Recole quid dixit Judaeis: Solvite
templum hoc, et in triduo suscitabo illud [(Joan. II, 19)]
.
Sic ergo Christum intellige potestate natum ex virgine,
non conditione, sed potestate: potestate mortuum,
potestate sic mortuum. Ad bonum suum utebatur
nescientibus malis, et frementem populum insanum
in usum suae virtutis ad nostram beatitudinem
transferebat, et in his a quibus moriebatur, suos
victuros secum videbat: et videns eos in insano populo
adhuc insanos, Pater, inquit, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Ego, inquit,
ego medicus tango venam, de ligno aegrotos inspicio;
pendeo, et tango; morior, et vivifico; sanguinem
fundo, et inde inimicis meis medicamentum salutis
conficio. Saeviunt et fundunt: credent et bibent.
4.
Morte imminente turbatur, ne nos desperemus.
Ipse ergo Christus Dominus et salvator noster, caput
Ecclesiae, natus ex Patre sine matre; ipse, inquam,
Dominus et salvator noster Jesus Christus, quantum
ad ipsum pertinet, potestate posuit animam suam,
potestate resumpsit eam. Ad hanc potestatem non
pertinet proprie, Anima mea turbata est. Nos in se
transfiguravit; nos vidit, nos inspexit, nos fatigatos
suscepit et fovit; ne forte quando veniret alicui membro
ejus ultimus dies, quo ista esset vita finienda,
turbaretur per infirmitatem, et desperaret salutem,
et diceret se ad Christum non pertinere, quoniam
non sic praeparatus esset ad mortem, ut nulla in illo
perturbatio exoriretur, nulla tristitia mentem devotissimam
nubilaret. Quoniam ergo periclitarentur
membra ejus desperatione, quando propinquante
morte aliquis turbaretur, nolens finire miseram vitam,
piger inchoare nunquam finiendam: ne ergo
desperatione frangerentur, ipsos infirmos suos intendit,
ipsa membra sua ultima non valde fortia collegit
in sinum suum, ipsa non valde fortia tanquam
gallina texit pullos suos; et tanquam alloquitur eos, Nunc anima mea turbata est.
Agnoscite vos in me, ut
quando forte turbati fueritis, non desperetis, sed ad
caput vestrum revocetis aspectum, et dicatis vobis,
Quando Dominus dicebat, Anima mea turbata est, nos
in illo eramus, nos significabamur. Turbamur, sed
non perimus. Quare tristis es, anima mea? et quare
conturbas me? Non vis finiri miseram vitam? Tanto
est misericr, quanto et misera amata est, et non vis
finiri: minus esset misera, si non amaretur. Qualis
est beata vita, quando sic amatur misera vita, tantum
quia vocatur vita? Quare ergo tristis es, anima
mea? et quare conturbas me? Habes quid agas. Defecisti
in te? Spera in Domino [(Psal. XLII, 5)]
. Turbaris
in te? Spera in Domino, qui te elegit ante mundi constitutionem,
qui te praedestinavit, qui te vocavit, qui
te impium justificavit, qui tibi glorificationem sempiternam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.