PL 38, col. 172
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
intellectu, et, quantum existimo, utiliore, vidit
quosdam Spiritus sanctus dicentes vel dicturos quod
Deus fecerit eos homines, justos autem ipsi se faciant:
praevidit eos, admonuit eos, et ab hac extollentia
revocavit eos, dicens, Ipse fecit nos, et non
ipsi nos. Quare enim addidit, Et non ipsi nos, cum
sufficeret dicere, Ipse fecit nos? nisi quia illam facturam
voluit admonere, ubi dicunt homines, Ipsi fecimus
nos; id est, ut justi essemus, justos nos libera
voluntate fecimus: quando conditi sumus, liberum
arbitrium accepimus; ut ergo justi simus, libero id
arbitrio agimus. Quid adhuc Deum invocamus, ut
justos nos faciat, quod habemus in potestate, ut nos
ipsi justos faciamus? Audite, audite: et justos et injustos, Ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Creatus est primus
homo in natura sine culpa, in natura sine vitio:
creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem
ipse fecerit, notum est: cadens a manu figuli fractus
est. Regebat enim eum ipse qui fecerat, voluit deserere
a quo factus erat; permisit Deus, tanquam dicens,
Deserat me, et inveniat se, et miseria sua probet quia
nihil potest sine me.
CAPUT III.
3.
Liberum arbitrium sine Deo
quid valeat. Hoc modo ergo ostendere voluit Deus
homini quid valeat liberum arbitrium sine Deo. O
malum liberum arbitrium sine Deo! Experti sumus
quid valeat sine Deo. Ideo miseri facti sumus, quia
sine Deo quid valeat experti sumus. Experti ergo tandem
aliquando noverimus, et venite, adoremus eum,
et prosternamur ei. Venite adoremus, et prosternamur
illi, et fleamus coram Domino qui nos fecit; ut perditos
nos per nos, reficiat nos qui fecit nos. Ecce bonus
factus est homo, et per liberum arbitrium factus est
malus homo: quando facturus est bonum hominem
malus homo per liberum arbitrium deserens Deum?
Servare se non potuit bonus bonum, et facturus est
se malus bonum? Cum esset bonus, non se servavit
bonum; et cum sit malus dicit, Facio me bonum?
Quid facis malus, qui peristi bonus, nisi reficiat te qui
permanet bonus?
4.
Homines quod sumus, Deo auctore sumus. Gratia
creationis. Electio Dei.--Ipse ergo fecit nos, et
non ipsi nos. Nos autem populus ejus et oves pascuae
ejus [(Psal. XCIV, 6, 7)]
. Ecce fecit nos homines populum
suum, qui nos fecit. Non enim creati homines
jam populus ejus eramus. Videte, fratres mei, et de
ipsius Psalmi verbis attendite, unde dixerit, Ipse
fecit nos, et non ipsi nos. Hinc dixit, Fecit nos, et
non ipsi nos, ut simus populus ejus et oves pascuae
ejus. Ipse fecit nos. Nam et Pagani nascuntur, et
omnes impii, omnes adversarii Ecclesiae ejus, ut
nascerentur, ipse fecit eos. Non enim alius Deus
creavit eos. Qui de Paganis nascuntur, ab ipso facti
sunt, ab ipso creati sunt; et non sunt populus ejus
nec oves pascuae ejus.
CAPUT IV.
Communis est omnibus natura, non
gratia. Natura non putetur gratia: sed et si putetur
gratia, ideo putetur gratia, quia et ipsa gratis concessa
est. Non enim homo qui non erat promeruit ut esset.