PL 38, col. 193
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina?
qui manipuli? Euntes in mortem, venientes a
morte. Euntes nascendo, venientes resurgendo. Seminantes
opera bona, metentes mercedem aeternam.
Semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus,
manipuli nostri, quod in fine recipiemus. Si ergo
bona sunt semina, bona opera; quare cum lacrymis,
dum hilarem datorem diligat Deus [(II Cor. IX, 7)] ?
2.
Martyrum passio et merces in Psalmo praedicta.
Hic primum videte, charissimi, quomodo maxime
ad beatos martyres verba ista pertineant. Nulli enim
tantum impenderunt, quam illi qui se ipsos impenderunt:
sicut dicit apostolus Paulus, Et ipse impendar
pro animabus vestris [(Id. XII, 15)]
. Impenderunt enim
se ipsos confitendo Christum, et implendo in ejus adjutorio
quod dictum est, Ad mensam magnam sedisti,
scito quoniam talia te oportet praeparare [(Eccli. XXXI,
12)]
. Quae est magna mensa, nisi unde accipimus corpus
Christi et sanguinem? Quid est, Scito quoniam
talia te oportet praeparare; nisi quod beatus Joannes exponit, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic
et nos debemus pro fratribus animas ponere
[(I Joan. III,
16)]
? Ecce quantum impenderunt.
CAPUT II.
Sed numquid perierunt, quando securitatem
a Domino etiam de capillo acceperunt [(Luc. XXI, 18)] ?
Perit manus, ubi non perit pilus?
Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit palpebra,
perit oculus? Hac ergo accepta magna securitate,
impenderunt se ipsos. Operibus ergo bonis seminemus,
cum tempus est, dicente Apostolo, Qui
parce seminat, parce et metet [(II Cor. IX, 6)]
. Infatigabiles,
inquit, cum tempus habemus operemur bonum ad
omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et iterum: Bonum,
inquit, facientes non deficiamus; tempore enim
suo metemus [(Galat. VI, 10, 9)]
. Qui defecerit in semine,
non gaudebit in messe.
3.
Infirmiores Christiani quidam in lacrymis seminantes.
Quare ergo in lacrymis, cum omnia
bona opera nostra habere debeant hilaritatem? Et
quidem de martyribus dici potest, quia cum lacrymis
seminaverunt. Fortiter enim certaverunt, et in magnis
tribulationibus fuerunt. Nam ut eorum lacrymas
Christus consolaretur, transtulit eos et transfiguravit
eos in se, et dixit: Tristis est anima mea usque ad
mortem. Verumtamen, fratres mei, videtur mihi
quod caput nostrum infirmioribus suis membris compassum
est, ne de se forte membra infirma desperarent,
et sicut est humana fragilitas, morte propinquante
perturbarentur, et dicerent non se ad Deum
pertinere; nam si pertinerent, gauderent. Ideo prius
Christus dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem.
Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [(Matth. XXVI, 38, 39)]
.
Quis hoc dicit? Quae potestas,
quae infirmitas? Audite quae dicit: Potestatem habeo
ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi