PL 38, col. 194

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam,
et iterum sumo eam [(Joan. X, 18)]
. Haec potestas tristis
erat, quando faciebat quod non faceret, nisi voluisset.
Potestate enim fecit, non conditione; quia ipse
voluit, non quia Judaeus potuit. Transfiguravit ergo
in se infirma membra corporis sui. Et forte de illis
dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent:
id est, de infirmioribus. Non enim in lacrymis
seminabat ille ipsius Christi magnus praeco, quando
dicebat: Ego enim immolor, et tempus meae resolutionis
instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi,
fidem servavi: de caetero superest mihi corona
justitiae, corona de manipulis; superest, inquit, mihi
corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die
justus judex [(II Tim. IV, 6-8)]
: quasi diceret, Reddet
mihi messem, cui me ipsum impendo sementem.
Haec verba, quantum intelligimus, fratres, exsultantis
sunt, non plorantis. Numquid quando ista dicebat,
in lacrymis erat? Nonne similis erat hilari datori,
quem diligit Deus?
CAPUT III.
Ad infirmos ergo referamus haec
verba, ut nec ipsi desperent qui in lacrymis seminarunt:
quia etsi seminarunt in lacrymis, transiet dolor
et gemitus: transit tristitia cum fine, et venit laetitia
sine fine.
4.
Quomodo seminant omnes in lacrymis. Justus
quisque hic abundantius plorat. Verumtamen, charissimi,
ecce quomodo mihi videtur ad omnes pertinere
quod dictum est, Qui seminant in lacrymis, in
gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina
sua: venientes autem venient cum exsultatione,
tollentes manipulos suos. Audite si, adjuvante Domino,
explicare potuero, quemadmodum ad omnes pertineat, Euntes ibant et flebant.
Ex quo nascimur, imus.
Quis enim stat? Quis non ex quo viam intravit, cogitur
ambulare? Infans natus est, crescendo ambulat:
mors finis est. Inde jam veniendum est, sed cum exsultatione.
Quis enim non hic plorat in via ista mala,
quando ipse infans inde incipit? Utique infans quando
nascitur, de angustiis uteri in hujus mundi latitudinem
funditur, de tenebris procedit ad lucem: et tamen de
tenebris veniens ad lucem, plorare potest, videre non
potest. [Est enim vita ista, ut quando gaudetur hic, time
ne fallat; quando hic ploratur, roga ut evadas: et transit
tribulatio, et venit tribulatio.] Et rident homines,
et plorant homines: et quod rident homines, plorandum
est. Sed plorat alius damnum suum, plorat
alius pressuram suam, quia in carcere est constitutus;
plorat alius quod amiserit mortuum aliquem charissimorum
suorum: ille hinc, iste hinc. Justus unde?
Primo de his omnibus: justus enim plorat veraciter
plorantes steriliter. Plorat plorantes, plorat ridentes:
quia et qui plorant de rebus vanis, inaniter plorant; et
qui rident de rebus vanis, malo suo rident. Ille ubique
plorat, plus ergo ipse plorat.
CAPUT IV.
5.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.