PL 38, col. 195
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Justorum orationes cum gemitu.
Sed venient cum exsultatione, portantes manipulos
suos. Vides ergo hominem justum, cum facit opus
bonum, hilarem esse? Ita plane hilarescit. Hilarem
enim datorem diligit Deus [(II Cor. IX, 7)] . Quando
ergo plorat? Quando bona opera sua orando commendat.
Orationes sanctorum voluit commendare
Psalmus, orationes peregrinantium, orationes in hac
via laborantium, orationes amantium, orationes gementium,
orationes aeternae patriae suspirantium, donec
ea visa satientur qui nunc in moerore sunt constituti.
Etenim, fratres mei, quamdiu sumus in corpore,
peregrinamur a Domino [(Id. V, 6)] . Non desiderat
patriam peregrinatio sine lacryma. Si desideras
quod non habes, funde lacrymas. Nam unde dicturus
es Deo: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo [(Psal. LV, 9)]
?
Unde dicturus es Deo: Factae sunt
mihi lacrymae meae panis die ac nocte? Panis mihi
factae sunt: consolatae sunt gementem, paverunt esurientem. Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte.
Unde? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus
tuus [(Psal. XLI, 4)]
? Quis justus non habuit istas lacrymas?
Qui non habuit, peregrinum se esse non
doluit. Qua fronte ad patriam venit, qui non absens
suspiravit? Nonne quotidie nobis dicitur, Ubi est
Deus tuus? Discite, fratres mei, discite de paucis
esse. Bene vivite, ambulate viam Dei; et videte quia
auditis, Ubi est Deus tuus? Felices eritis, cum hoc
audieritis; infelices, si dixeritis. Quando enim defendimus
fidem christianam, et respondetur nobis, Ecce
praedicatur ubique nomen Christi, quare abundant
mala? quid aliud dicitur, nisi, Ubi est Deus tuus?
Qui audit, gemit; quia qui dicit, perit.
CAPUT V.
6.
Lacrymae piorum comparantur cum
fletu impiorum. Sunt lacrymae piorum, sunt lacrymae
sanctorum, quas indicant orationes eorum. Bene
operatur, et hilaris est: et plorat ut bene operetur:
plorat quia bene operatus est. Plorando exigit bonum
opus, plorando commendat bonum opus quod
fecit. Crebrae ergo sunt lacrymae justorum, sed in ista
via: numquid in patria? Quare non in patria? Quia venientes venient in exsultatione, portantes manipulos
suos.
Felicitas venit, numquid lacryma redit? Porro
autem illi qui hic inaniter plorant, inaniter rident,
cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur gemunt,
quando fraudant exsultant: plorant et ipsi
in via ista, plorant et ipsi; sed non in exsultatione. Venientes autem venient in exsultatione, portantes
manipulos suos.
Quid colligunt, qui nihil seminaverunt?
Imo colligunt, sed quod seminaverunt: quia spinas seminaverunt,
ignem colligunt; et eunt non de fletu ad
risum, sicut sancti, Euntes ibant et flebant, mittentes
semina sua, venientes autem venient in exsultatione:
illi a fletu ad fletum, a fletu cum risu ad fletum sine
risu. Quid enim illis fiet? Quo eunt quando resurrexerint?
Quo, nisi quo Dominus dixit, Ligate illi