PL 38, col. 34

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

se in viam praeceptorum Dei: nec vestigia ejus nutent,
nec oculi ejus palpitent; sed intentione fidei proficiat,
ut veniat ad id quod nec oculus vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit [(I Cor. II, 9)] :
quod creditur antequam videatur, ut cum venerit, qui
credidit non confundatur.
CAPUT II.
Intendat ergo ambulans in spe, sperans
quod nondum tenet, credens quod nondum videt,
amans cui nondum haeret. Exercitatio autem animae
in fide, in spe et charitate, facit eum idoneum capere
quod venturum est.
2.
Petrus carnaliter sapiens infirmus. Ipsius et omnium
martyrum fortitudo ex Spiritu sancto. Cum ergo
carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem
ancillae, negavit Dominum ter. Praedixerat
enim medicus aegroto quid in illo futurum erat: qui
aeger casus aegritudinis suae non noverat, et plus de
se aegrotus praesumpserat; sed verus medicus videbat.
Dixerat enim se cum Domino et pro Domino moriturum [(Matth. XXVI, 69-75, 31-35)] .
Nondum autem poterat,
quia infirmus erat. At ubi venit postea Spiritus
sanctus missus de coelo, et confirmavit eos in quos
venit; impletus ille fiducia spirituali, coepit jam vere
paratus esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac
fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem,
non morientes nec patientes pro falsa fide, pro
vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta; sed
pro veritatis pollicitatione, certum habentes eum qui
promisit, potentem esse qui exhibeat; omnia praesentia
contempserunt, in futura exarserunt, quae cum
fuerint illis praesentia, non erunt praeterita.
CAPUT III.
3.
Esau carnales, Jacob spirituales
figurat. Spiritualis vitam Angelorum exspectat. Recordamini
ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios
Isaac, Esau et Jacob, quomodo majori praeponitur
minor [(Gen. XXV et XXVII)] : ut ad Jacob pertineatis,
Esau non ametis. Erit autem Esau, qui vult carnaliter
vivere, vel carnalia in futuro saeculo sperare. Sive
ergo carnaliter vivens, et talibus gaudens in hoc tempore,
et talia de Deo sperans, qualia habent et mali,
et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent
et iniqui; aut certe contemnens istam praesentem,
et talem sperans in futuro; carnalis est, carnalem
habens fidem, carnalem spem, carnalem charitatem.
Fides autem spiritualis est, credere quod protector
sit temporaliter Dominus tuus, ut venias ad illud
quod temporale non erit; et sperare te habiturum vitam
Angelorum, non in corruptionibus carnis, non in
voluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et
ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in
superbia possessionum dominationis terrenae; sed tantummodo
quomodo Angeli vivunt.
CAPUT IV.
4.
Vita Angelorum beata ex visione
Dei. Vivunt autem Angeli in gaudio, non creaturae,
sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est quidquid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.