PL 38, col. 35

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur
oculis corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo
corde. Ad quam visionem beati sunt? Quoniam ipsi
Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
. Non enim putetis, fratres,
quia gaudent Angeli ex eo quia vident terram,
aut coelum, vel quaecumque in his sunt. Non ex eo
gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident
eum qui fecit coelum et terram.
5.
Deus non est quid corporeum, nec quale formari
nostra cogitatione possit. Ille autem qui fecit coelum
et terram, nec coelum est, nec terra; nec quid terrenum
potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid
corporeum vel spirituale poteris cogitare: non hoc
est Deus. Non tibi facias hominem aliquem grandem
et pulchrum: non circumscribitur humana forma
Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non
tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus.
Nam aurum, unde tibi vis facere Deum, Deus ipse fecit;
et hoc infirmum, quia in terra. Non tibi proponas,
quia aliquid tale est Deus, quale vides in coelo,
vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget
et splendet in coelo: non hoc est Deus. Sed nec iterum
ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol
tanquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium;
et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est et
immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum
non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum
nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas
Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat
lucem inaccessibilem [(I Tim. VI, 16)] : sed talis lux
non est rota, nec potest esse nota oculis carnis.
CAPUT V.
6.
Quid cogitandum cum dicitur Deus.
Manichaeorum errorem perstringit. Sed si videre
potes quid est veritas, quid est sapientia, quid justitia,
quomodo dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini [(Psal. XXXIII, 6)]
:
quomodo est illud lumen verum,
de quo dicit Joannes, Erat lumen verum, quod
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;
quomodo Joannes ipse Baptista non erat lumen verum.
Dicit enim Joannes evangelista, Non erat ille
lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine [(Joan.
I, 9, 8)]
. Non solum autem Joannes Baptista verum lumen
non erat, sed nec Paulus verum lumen erat,
nec Petrus verum lumen erat, nec aliqui apostoli verum
lumen erant. Etenim verum lumen est, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum.
Illi vero lumina erant, quia illuminabantur. Nam et
oculi carnis nostrae dicuntur lumina; et unusquisque
jurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si
desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris
remanent. Ubi sunt lumina, videant ante se, praebeant
ducatum pedibus, si lumina sunt: et tamen
lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen
recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen
ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec
olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus: sola
membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.