PL 38, col. 36
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine
sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen.
Illuminantur quidem et caetera membra tua;
sed ut videri possint, non ut videre possint. Nam lux
quae oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit;
oculos, ut videant; caetera, ut videantur. Sic
omnes sancti illuminati sunt, ut viderent, et ut quod
videbant, praedicarent. Ideo illis dictum est, Vos estis
lumen mundi [(Matth. V, 14)]
. Sed lumen, non verum
lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod illuminat
omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto
sole diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste
sol non a solis hominibus videtur. Vident illum et
pecora, et minutissima animalia, et muscae vident
istum solem: illud autem lumen quod Deus est, nemo
videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt.
CAPUT VI.
7.
Lumen quod Deus est, quale cogitandum.
Conamini cogitare, fratres, lumen veritatis,
lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est
omnibus: conamini cogitare lumen justitiae; praesens
est enim omni cogitanti. Quid enim est quod cogitat?
Qui vult injuste vivere, peccat. Deserit justitiam:
diminuta est? Conversus est ad justitiam: quid?
aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit:
convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid est
ergo lumen justitiae? De oriente hoc surgit, et in occidentem
vadit? An est alius locus unde oritur, aut
quo venit? Nonne ubique praesto est? Homo certe qui
est in occidente, si vult juste vivere, id est, secundum
justitiam, numquid deest illi quam intueatur et
videat secundum ipsam justitiam? Iterum in oriente
positus si velit juste vivere, id est, secundum eamdem
justitiam, numquid deest illi? Ibi enim est justitia:
praesto est juste viventi. Secundum ejus regulam
vident quemadmodum juste vivant et illi: sicut
justi bene vivendo eam vident, ita et injusti male vivendo
non eam vident. Nam et ille juste vivit, cum
eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam
actus suos dirigat: quia nisi secundum justitiae regulam
direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur.
Quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti,
nullo loco est, et ubique est: sic justitia,
sic sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo
videre talem lucem: sed non potestis, palpitat mentis
acies; purgetur, ut videat.
CAPUT VII.
Ut autem purgetur et videat, credat,
ut purgari mereatur. Quod ergo videre non
potestis, differte, ut curemini, et videre possitis.
8.
Felicitas in futuro saeculo qualis speranda. Duo Testamenta.
Non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis,
quale nunc videtis: quia si tale aliquid cogitaveritis,
et tale aliquid dilexeritis; cum ipso mundo vultis
ire extra mundum, tollere vobiscum vultis mundum.
Non erunt ibi ista. Lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat
nescio quid, quod modo intelligimus, et gaudemus.
Sed si habemus benedictionem a rore coeli, habemus