PL 38, col. 377
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 5.6 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 5.5 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 6.1
quod nec tenere hic poterat, nec auferre. Non enim
hic aliquid tibi dimisit quod ipsius esse possit: cessit,
ut sic accederes. Deus autem tuus, redemptor
tuus, domitor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit
te. Quo? Ut accipias haereditatem, ubi non efferas
patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad
hanc spem erudiris, et murmuras? et si quid triste
acciderit, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu ejus?
Ecce dimittit te, et non flagellat: deserit blasphemantem,
non senties judicantem? Nonne melius est ut flagellet
te, et recipiat te, quam parcat tibi, et deserat te?
CAPUT VI.
6.
Refugium nostrum Deus. Dicamus
ergo Domino Deo nostro, Domine, refugium factus
es nobis, in generatione et generatione. In prima
generatione et altera generatione, refugium factus es
nobis. Tu refugium ut nasceremur, qui non eramus:
tu refugium ut renasceremur, qui mali eramus: tu
refugium ut pasceres desertores tuos: tu refugium ut
erigas et dirigas filios tuos: tu refugium factus es nobis.
A te non recedemus, cum liberaveris nos ab omnibus
malis nostris, et impleveris nos bonis tuis. Bona
das, blandiris, ne fatigemur in via: corripis, caedis,
percutis, dirigis, ne aberremus a via. Sive ergo blandiris,
ne fatigemur in via; sive castigas, ne aberremus
a via; Domine, refugium factus es nobis.
SERMO LVI . De Evangelio Matthaei, cap. VI, 7-13, de oratione Dominica, ad Competentes.
CAPUT PRIMUM.
1.
Symbolum et Oratio
christianis traditur. Beatus Apostolus tempora ista,
quando futurum erat ut omnes gentes in Deum crederent,
praenuntiata ostendens fuisse a Prophetis,
hoc testimonium posuit quod scriptum est, Et erit:
omnis homo qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [(Joel. II, 32)]
.
Antea enim apud solos Israelitas invocabatur
nomen Domini, qui fecit coelum et terram: caeterae
gentes idola muta et surda invocabant, a quibus
non audiebantur; aut daemones, a quibus malo suo
audiebantur. At ubi venit plenitudo temporis, impletur
quod praedictum est, Et erit: omnis qui invocaverit
nomen Domini, salvus erit. Deinde quia invidebant
ipsi Judaei Gentibus Evangelium, etiam illi qui crediderunt
in Christum, et dicebant non debere annuntiari
Evangelium Christi eis qui circumcisi non fuissent;
quia contra istos posuit hoc testimonium apostolus
Paulus, Et erit: omnis quicumque invocaverit
nomen Domini, salvus erit: subjunxit statim ad illos
convincendos, qui nolebant evangelizari Gentibus, et
ait, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt?
aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo
autem audient sine praedicante? aut quomodo
praedicabunt, si non mittantur [(Rom. X, 13-15)]
? Quia
ergo dixit, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt:
ideo non accepistis prius Orationem, et postea
symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid crederetis,
et postea Orationem, ubi nossetis quem invocaretis.