PL 38, col. 378

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 6.2 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 6.3 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 6.1

Symbolum ergo pertinet ad fidem, Oratio ad
precem: quia qui credit, ipse exauditur invocans.
CAPUT II.
2.
Duo cavenda invocanti. Multi
autem petunt quod petere non deberent, ignorantes
quid eis expediat. Duas ergo res, qui invocat, cavere
debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a
quo non debet. A diabolo, ab idolis, a daemonibus
non est petendum aliquid: a Domino Deo nostro Jesu
Christo, Deo Patre Prophetarum, Apostolorum et
martyrum, a Patre Domini nostri Jesu Christi, a Deo
qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis
sunt, ab illo petendum est, si quid petendum est. Sed
cavendum est, ne et ab illo petatur quod petere non
debemus. Vitam humanam quia petere debemus, si
petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? Item
a Deo Patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum
tuorum, quid tibi prodest? Non audisti vel legisti
in Psalmo, in quo praedictus est damnabilis traditor
Judas, quomodo prophetia dixit de illo, Oratio
ejus fiat illi in peccatum [(Psal. CVIII, 7)]
? Si ergo
surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in
peccatum.
CAPUT III.
3.
Non optanda mala malis, sed ut
boni fiant orandum. In Psalmis sanctis legistis, veluti
multa imprecari mala inimicis suis, eum qui loquitur
in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur
in Psalmis, justus est: quare tam mala optat inimicis
suis? Non optat, sed praevidet: prophetia est praenuntiantis,
non votum male dicentis. In spiritu enim illi
noverant quibus habebat evenire male, quibus bene:
et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod
praevidebant. Tu autem unde scis, ne melior te futurus
sit, cui hodie male petis? Sed scio illum malignum,
dicis. Et te scis malignum. Quamvis forte audeas et de
corde alterius judicare quod nescis: sed et te scis malignum.
Non audis Apostolum dicentem, Qui prius fui
blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam
consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate [(I Tim. I, 13)]
?
Quando Paulus apostolus persequebatur
Christianos, ligans ubi inveniebat, audiendos ad sacerdotes
et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres,
Ecclesia contra illum orabat, an pro illo? Utique Ecclesia
Dei, quae didicerat a Domino suo, qui pendens
in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
, talia precabatur pro Paulo,
imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et
factum est. Nam quia dicit, Eram autem ignotus facie
Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo; tantum autem
audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur,
nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in
me magnificabant Deum [(Galat. I, 22 24)]
: quare magnificabant
Deum, nisi quia antequam esset factum,
rogabant Deum?
4.
Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid
oratio nostra. Desideriorum forma in Dominica oratione.
Dominus ergo noster primo amputavit multiloquium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.