PL 38, col. 39

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac.
Caligo oculorum corporis Isaac, caliginem significat
mentium Judaeorum: senectus Isaac, vetustatem significat
Veteris Testamenti. Quid ergo, fratres? Vult
tamen benedicere et majorem filium Esau. Minorem
amabat mater, et majorem pater, tanquam primogenitum:
nam aequalis in ambos justitia, sed erat charitas
major erga primogenitum. Vult ille benedicere
majorem, quia Vetus Testamentum primo populo promittebat.
Promissiones non loquitur nisi ad Judaeos:
ipsis videtur promittere, ipsis videtur omnia polliceri.
Vocantur ab Aegypto, liberantur ab hostibus, per
mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt Testamentum,
accipiunt Legem, accipiunt promissiones,
accipiunt ipsam terram repromissionis. Non mirum
quia ille benedicere voluit primum filium: sed sub
figura majoris benedicitur minor. Mater enim typum
gestat Ecclesiae. Ecclesiam autem accipite, fratres,
non in his solis qui post Domini adventum et nativitatem
esse coeperunt sancti; sed omnes quotquot fuerunt
sancti, ad ipsam Ecclesiam pertinent. Non enim
non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit
antequam Christus nasceretur de Virgine, et nos tanto
post, id est, post passionem Christi facti sumus christiani:
cum dicat Apostolus quia filii sumus Abrahae,
imitando fidem Abrahae [(Rom. IV, 12; Galat. III, 7)] .
Ergo nos imitando illum ad Ecclesiam admittimur,
et ipsum ab Ecclesia exclusuri sumus? Haec Ecclesia
significatur in Rebecca uxore Isaac: haec Ecclesia
erat in sanctis etiam Prophetis, qui intelligebant Vetus
Testamentum, quia promissiones illae carnales
spirituale nescio quid significabant. Si spirituale, spirituales
ergo ad minorem filium: quia prior est carnalis,
et postea spiritualis.
CAPUT XII.
12.
Carnales de Ecclesia in sorte sunt
Esau. Jam hesterno die praemisimus Sanctitati vestrae,
ideo majorem filium dici Esau, quia nemo fit
spiritualis, nisi ex carnali: sed si perseveret in prudentia
carnis, semper erit Esau: si autem fiat spiritualis,
est filius minor; sed ipse minor erit major:
ille enim tempore praecedit, iste virtute. Namque cum
coxisset lentem Jacob, desideravit Esau accipere, antequam
veniret ad istam benedictionem: et ille ait
illi, Da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam
coxi [(Gen. XXV, 31)]
. Vendidit primogenita sua minori:
abstulit ille voluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem
sempiternam. Ergo qui temporalibus voluptatibus
serviunt in Ecclesia, lentem manducant.
Quam quidem coxit Jacob, sed non manducavit Jacob:
idola enim magis in Aegypto viguerant. Lens
cibus est Aegypti. Per lentem omnes errores Gentium
significantur. Quia ergo Ecclesia eminentior et
manifestior in filio minore de Gentibus ventura significabatur,
lentem coxisse dicitur Jacob, et manducasse
Esau. Etenim dimiserunt idola Gentes, quae
colebant; Judaei autem serviebant idolis, nam conversi
corde in Aegyptum, ducebantur per eremum; et cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.