PL 38, col. 41

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sanctis Ecclesia ipsa Prophetis docet nos, quemadmodum
spiritualiter intelligamus ipsa promissa carnalia.
14.
Peccata aliena patienter portanda. Sed non
posset ad nos pervenire benedictio, nisi jam
mundati a peccatis per nativitatem regenerationis,
aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit
enim mater ambos filios. Intendite, fratres: genuit
unum pilosum, alterum lenem. Pili peccata significant,
lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiem
a peccatis. Duo filii benedicuntur: quia duo
genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos peperit
Rebecca, generantur in utero Ecclesiae duo, unus pilosus,
alter lenis: quorum diversitatem exposuimus.
Sunt enim homines qui nec post Baptismum volunt
dimittere peccata sua, et ea volunt facere quae antea
faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt
iterum fraudare: si mendacium jurabant, volunt
adhuc pejerare: si circumveniebant dolis innocentes,
volunt adhuc circumvenire: si homicidia cogitabant,
eadem cogitant: si fornicabantur, si inebriabantur, ea
ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus pilosus.
Quid facit Jacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat
te pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt
enim homines in Ecclesia, qui timent misceri peccatoribus,
ne quasi per consortium peccatorum in unitate
maculentur, et per haereses et schismata pereant.
CAPUT XV.
15.
Quomodo Jacob sine dolo, et cum
dolo. Quid ergo dicitur huic piloso Esau, qui non
bene conversatus est in domo? Nam et hoc de illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Jacob autem sine dolo
conversabatur in domo
[(Gen. XXV, 27)]
. Ideoque eum
amabat mater, cujus conversationem dulcem sentiebat.
Ipse est Jacob, qui postea appellatus est Israel,
cum luctaretur cum Angelo: et hoc in magno mysterio.
Benedictus, appellatus est Israel [(Id. XXXII, 28)] :
ideoque quia sine dolo erat. Intendite, fratres mei,
et videte quam sine dolo fuerit. Nathanaelem Dominus
quando vidit, quia noverat qualis esset, ait: Ecce
vere Israelita, in quo dolus non est [(Joan. I, 47)]
. Si
ergo ideo iste Israelita, quia non est in eo dolus; in
ipso Israel utique non erat dolus. Quid sibi ergo vult,
quod dicitur, Venit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem [(Gen. XXVII, 35)]
?
Sine dolo eum commendat
Scriptura conversantem in domo: Dominus
etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum
dicit de Nathanaele, Ecce vere Israelita, in quo dolus
non est. Quid sibi ergo vult, cum dicitur, Accessit cum
dolo, et abstulit benedictionem?
CAPUT XVI.
16.
Haedinas pelles habere quid. Dolus
interim quid significet, attendamus; et videamus quid
debeat facere Jacob. Portat aliena peccata, et portat cum
tolerantia quamvis aliena: hoc est enim habere pelles
haedinas: id est, patienter aliena portat, non haeret suis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.