PL 38, col. 42

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Sic omnes qui pro unitate Ecclesiae tolerant aliena peccata,
Jacob imitantur. Quia et ipse Jacob in Christo
est: siquidem Christus in semine Abraham. Dictum
est enim, In semine tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII, 18)]
.
Dominus ergo noster Jesus Christus,
qui nullum peccatum fecit, portavit aliena peccata:
et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa
sunt? Sic ergo Jacob transit ad Christum post
aliena peccata, id est, haedinas pelles. Et quid est
dolus?
17.
Venit enim ille sero, et affert quod jussit pater; et
invenit fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur
altera benedictione. Quia duo illi homines, duo
populi erant: una benedictio unitatem significat Ecclesiae.
Duo autem populi ipsi sunt, qui est et Jacob. Sed
alio modo figurati duo populi pertinentes ad Jacob. Etenim
Dominus noster Jesus Christus, qui ad Judaeos et
Gentes venerat, repudiatus est a Judaeis, qui pertinebant
ad filium majorem: elegit tamen quosdam, qui pertinebant
ad filium minorem, qui spiritualiter coeperant
desiderare et intelligere promissa Domini, non carnaliter
illam terram, quam desiderabant accipientes;
sed spiritualem illam civitatem desiderantes, ubi nemo
nascitur carnaliter; quia nemo ibi carnaliter, nemo
spiritualiter moritur.
CAPUT XVII.
18.
Duo haedi, duo populi.
Hanc ergo cum coepissent desiderare, coeperunt
pertinere ad Jacob, qui crediderunt in Christo, et
factus est grex Domini in ipsa Judaea. Sed quid dicit
Dominus de ipso grege? Habeo alias oves, quae non
sunt de hoc ovili: vado, adducam eas, et erit unus grex
et unus pastor [(Joan. X, 16)]
. Quas alias oves habet
Dominus Jesus Christus, nisi de Gentibus? Junctae
sunt oves de Gentibus Judaeis ovibus. De Judaeis enim
Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt
Dominum post resurrectionem [(I Cor. XV, 6)] .
Inde erat ipse Nathanael, cui testimonium perhibuit
Dominus, in quo dolus non esset. Inde erant centum
viginti, qui cum essent in domo, venit Spiritus sanctus,
ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis.
Inde erant tot millia hominum, quae legimus in
Actibus Apostolorum baptizata in nomine Christi, ex
his qui crucifixerant Christum [(Act. I, II, et IV)] .
Ergo inde erant oves, et multae oves; sed non solae:
habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo populi
tanquam de diverso venientes, etiam duobus parietibus
significantur. Venit enim Ecclesia Judaeorum de
circumcisione; venit Ecclesia Gentium de praeputio:
de diverso venientes in domo conjuncti sunt. Ideo
Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim Psalmus, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic
factus est in caput anguli
[(Psal. CXVII, 22)]
; dicit et
Apostolus, Ipso summo angulari lapide existente Christo
Jesu [(Ephes. II, 20)]
. Ubi est angulus, duo parietes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.