PL 38, col. 43
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
copulantur: in angulo duo parietes, nisi de diverso,
non conveniunt: nam si ex una parte veniunt, angulum
non faciunt. Duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi,
ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietes; ipsi
sunt duo caeci qui sedebant in via [(Matth. XX, 30)] ;
ipsae sunt duae naves in quas levati sunt pisces [(Luc.
V, 7)] . Multis in locis Scripturarum intelliguntur duo
populi: sed unum sunt in Jacob.
CAPUT XVIII.
19.
Haedi cur populi. Quare
haedi, dicet aliquis? Haedi nostis quia peccatores
sunt: nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram
agni [(Matth. XXV, 33)] . Sed qui perseveraverint
haedi, ipsi erunt ad sinistram. Nam nisi prius haedi
essent, non diceret Dominus: Non veni vocare justos,
sed peccatores. Quando enim Dominus conversabatur
cum peccatoribus, et manducabat cum publicanis,
Judaei quasi agni, id est, quasi justi, et per superbiam
magis hirci, objecerunt Domino tanquam crimen,
imo discipulis ejus dixerunt: Quare magister
vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Respondens
Dominus, quomodo se defendit? Non est opus,
inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni
vocare justos, sed peccatores [(Id. IX, 11-13)]
. Vocat
ergo haedos, sed ut non perseverent haedi. Occidit
enim illos Jacob, et praeparavit inde epulas patri suo;
id est, ad intelligentiam spiritualem, quae in illa benedictione
habebat intelligi, quamvis figurabatur in
filio majori: ad hoc occisi sunt haedi, et manducati
sunt, et trajecti in corpus unum. Sic occiduntur peccata
in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus
unum Ecclesiae: cujus Ecclesiae figuram gerebat Petrus,
quando ei dictum est, Macta et manduca [(Act. X,
13)]
. Ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus: ille
major, iste minor: ad illum videbantur respicere benedictiones,
ad istum perveniebant. Respiciebant ad
illum, quia promissa carnalia promittebantur Judaeis:
ad istum perveniebant, quia spiritualiter intelligenda
erant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio
non perveniret, nisi portaret peccata, quae ipse jam
non faciebat.
CAPUT XIX.
20.
Aliena peccata sic portanda sunt,
ut corrigantur. Charitas. Intelligat itaque Sanctitas
vestra, quomodo sint portanda peccata. Sunt enim qui
portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus:
jam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem,
non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum
propter illum. Dilige peccatorem, non in quantum
peccator est, sed in quantum homo est. Quomodo
si diligis aegrum, persequeris febrem: nam si parcis febri,
non diligis aegrum. Dic ergo quod verum est fratri
tuo, noli tacere. Quid enim aliud agimus, quam dicere
vobis quod verum est? Noli mendaciter; aperta veritate
dic quod verum est: sed donec corrigatur, portetur.
Diversis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum