PL 38, col. 411

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 11.5 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 11.6 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 11.7

5.
Vidua ad judicem. Attende a contrario similitudinem
vel comparationem, sicut de illo divite ini
quo, hortantem nos ad orationem, quando ait Dominus: Erat quidam judex in civitate, qui nec Deum timebat,
nec hominem reverebatur. Quaedam vidua interpellabat
eum quotidie, et dicebat, Vindica me. Nolebat ille
per tempus:
illa interpellare non desinebat; et fecit
taedio, quod nolebat beneficio [(Luc. XVIII, 1-8)] . Sic
enim a contrario nos admonuit ut petamus.
CAPUT V.
6.
Amicus ad amicum. Venit, inquit, ad amicum suum,
cui hospes venerat; et coepit pulsare,
et dicere: Hospes mihi venit, commoda mihi tres panes.
Respondit ille: Jam requiesco, et mecum servi mei requiescunt.
Ille non cessat, astat, instat, pulsat; et tanquam
amicus ab amico mendicat. Et quid ait, Dico
vobis, quia surgit, et non propter amicitiam ejus, sed
propter improbitatem dat illi quantos voluerit [(Id. XI, 5-15)]
. Non propter amicitiam,
quamvis amicus sit, sed
propter improbitatem. Quid est, propter improbitatem?
Quia pulsare non destitit: quia et cum esset negatum,
non se avertit. Ille qui nolebat dare, quod petebatur
fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis
dabit bonus, qui nos hortatur ut petamus; cui displicet,
si non petamus? Sed cum aliquando tardius dat,
commendat dona, non negat. Diu desiderata, dulcius
obtinentur: cito autem data, vilescunt. Pete, quaere,
insta. Petendo et quaerendo crescis, ut capias. Servat
tibi Deus, quod non vult cito dare; ut et tu discas magna
magne desiderare. Inde oportet semper orare, et
non deficere [(Id. XVIII, 1)]
.
CAPUT VI.
7.
Qui, a quo, quid petamus. Si ergo,
fratres mei, mendicos suos nos fecit Deus, monendo
nos, et hortando et jubendo ut petamus, quaeramus,
pulsemus; attendamus et nos qui a nobis petunt. Petimus
nos. A quo petimus? qui petimus? quid petimus?
A quo, vel qui, vel quid petimus? Petimus a
Deo bono: petimus homines mali: petimus autem justitiam,
unde simus boni. Hoc ergo petimus quod in
aeternum habeamus: quo cum saturati fuerimus, ulterius
non egeamus. Sed ut saturemur, esuriamus et sitiamus;
esuriendo et sitiendo petamus, quaeramus,
pulsemus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam.
Quare beati? Esuriunt et sitiunt, et beati sunt? Aliquando
enim egestas beata est? Non inde beati sunt,
quia esuriunt et sitiunt; sed quia ipsi saturabuntur [(Matth. V, 6)]
.
Ibi erit beatitudo in saturitate, non in
fame. Sed praecedat saturitatem fames, ne fastidium
non perveniat ad panes.
CAPUT VII.
8.
Qui, a quibus, quidve petunt
hic mendici nostri. Ergo diximus, a quo petamus, qui
petamus, quid petamus. Sed petitur et a nobis. Mendici
enim Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos,
agnoscamus et nos nostros. Sed et ibi etiam cogitemus,
quando petitur a nobis, qui petunt, a quibus petunt,
quid petunt. Qui petunt? Homines. A quibus
petunt? Ab hominibus. Qui petunt? Mortales. A quibus
petunt? A mortalibus. Qui petunt? Fragiles. A
quibus petunt? A fragilibus. Qui petunt? Miseri. A
quibus petunt? A miseris. Excepta substantia facultatum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.