PL 38, col. 45
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
vitulus, et aliud est. Sic dicitur dolus, et non est dolus.
Quare ergo dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta
sunt illa omnia, quaeramus. Quare dictus est leo?
Propter fortitudinem. Quare dictus est petra? Propter
firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter innocentiam.
Quare dictus est vitulus? Propter victimam.
Quare dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare
manna? Propter dulcedinem. Quare ergo dolus? Jam
quid sit dolus videamus, et inveniamus quare dictus
sit dolus. Novimus enim quid sit petra: et tamen dicitur
de homine absurdo et duro petra, et de homine
robusto et immobili dicitur petra; et ad laudem inde
duxisti firmitatem, et ad vituperationem duritiam.
Novimus in petra firmitatem, et accepimus Christum
petram: Petra autem erat Christus [(I Cor. X, 4)]
. In
leone fortitudinem novimus: et tamen leo etiam diabolus
nominatus est. In dolo quid novimus, ut accipiamus
in figura dolum, quemadmodum accipitur et
mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum
accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et
caetera?
CAPUT XXII.
23.
Dolus in Jacob quid. Jacob
a mendacio defenditur. Dolus ergo quid est? Dolus
est quando aliud agitur, et aliud simulatur. Quando
itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus
dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis,
quomodo petra in proprietate. Qui dixerit petram in
proprietate Christum, blasphemat: quomodo vitulum
qui dixerit in proprietate Christum, blasphemat. Vitulus
in proprietate pecus est; in figura, victima: in
proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas.
Dolus in proprietate fraus; in figura, ipsa figura.
Omnis enim figurata et allegorica lectio vel
locutio, aliud videtur sonare carnaliter, aliud insinuare
spiritualiter. Hanc ergo figuram doli nomine
appellavit. Quid est ergo, Venit cum dolo, et abstulit
benedictionem tuam? Quia figuratum erat quod agebatur,
ideo dictum est, Venit cum dolo. Nam ille
doloso homini benedictionem non confirmaret, cui
debebatur justa maledictio. Non ergo erat verus ille
dolus: maxime quia non est mentitus dicendo, Ego
sum filius tuus major Esau: jam enim pactus erat ille
cum fratre suo, et vendiderat primogenita sua. Hoc
se dixit habere patri, quod emerat a fratre: quod
ille perdiderat, in istum transierat. Non enim primogeniti
honor exclusus erat de domo Isaac: primogeniti
honor ibi erat; in illo non erat, qui eum vendiderat:
ubi erat, si non in minore erat? Ideo sciens
hoc in mysterio Isaac, confirmavit benedictionem, et
dicit filio: Quid tibi facturus sum? Et ille: Benedic
et me, pater: non enim una tibi est benedictio [(Gen.
XXVII, 37, 38)]
. Isaac autem sciebat unam.
CAPUT XXIII.
24.
Benedictio Jacob. Quare
unam? Aderit Spiritus sanctus, ut dicam, et intelligatis.
Videamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem
accepit Jacob, et qualem benedictionem
accepit Esau. Ipse Isaac ad Jacob: Tu es filius meus
Esau? Respondit Jacob: Ego. Et dixit: Appone mihi,
et manducabo de venatione tua, fili, et benedicat te anima