PL 38, col. 46
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
mea, antequam moriar; sed admove mihi osculum.
Illum non est osculatus: a pace coepit hujus benedictio.
Quare osculo confirmavit pacem? Quia et ille
propter pacem portabat aliena peccata. Et accessit, et
osculatus est eum: et odoratus est odorem vestis ejus.
Stolam enim habebat fratris sui: id est, dignitatem
primogenitorum, quam ille perdiderat, iste habebat.
In isto jam bene olebat, quod ille male perdiderat. Odoratus est odorem vestis ejus, et benedixit eum, et
dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem
benedixit Dominus.
Odorem vestimenti accepit, et
dixit odorem agri. Intellige Christum in mysterio interiori,
et intellige vestem Christi Ecclesiam.
CAPUT XXIV.
25.
Una res multis modis significata.
Intelligat Sanctitas vestra. Multis enim modis
significatur una res: id est, Ecclesiam, quam significant
illi duo haedi, ipsam significat vestis ista.
Quia una res multis modis significatur, quae nihil horum
est per essentiam, omnia per figuram. Agnus
non potest esse leo; leo non potest esse agnus: Dominus
autem noster Jesus Christus et leo potuit esse,
et agnus: sed quia nec leo nec agnus per essentiam,
et leo et agnus per figuram. Sic haedi non possunt
esse vestis, et vestis non potest esse haedi: Ecclesia
vero, quia nec haedi nec vestis per essentiam, et
haedi et vestis est per figuram; et quidquid aliud dici
potest.
CAPUT XXV.
26.
Ecclesia ager. Odoratus est
vestimenta ejus, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut
odor agri pleni quem benedixit Dominus. Ager iste,
Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi
Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis,
Dei aedificatio estis [(I Cor. III, 9)]
. Non solum ager est
Ecclesia, sed et agricola Deus. Audi ipsum Dominum: Ego sum vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola
est
[(Joan. XV, 1 et 5)]
. In hoc ergo agro laborans operarius,
et sperans mercedem sempiternam, ipse Apostolus
nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. Ego,
inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum
dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque
qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. [(I Cor.
III, 6 et 7)]
. Quomodo servavit humilitatem, ut ad Jacob
pertineret, ut ad ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne
amitteret stolam, cujus odor erat sicut odor agri
pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intelligens
et typho plenus? Olet ergo ager de veste
filii: sed non ager ille ex se aliquid est, ideo adjecit, quem benedixit Dominus. Et dabit tibi Dominus de rore
coeli desursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem
frumenti et vini: et servient tibi gentes, et eris dominus
fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit
te, maledictus erit; et qui benedixerit te, benedictus
erit
[(Gen. XXVII, 19-29)]
. Haec benedictio Jacob: