PL 38, col. 674

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 69.2 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 69.3 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 69.4

qui super pectus Domini discumbebat, putamus quid
bibebat? Non putemus, sed potemus: modo enim
et nos audivimus quod bibamus.
CAPUT II.
Verbum Dei non est factum.--In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. O praedicare! o saginam Dominici
pectoris eructuare! In principio erat Verbum. Quid
quaeris quid ante erat? In principio erat Verbum. Si
factum esset Verbum: non est enim factum per
quod facta sunt omnia: si factum esset Verbum,
Scriptura diceret, In principio fecit Deus Verbum;
quomodo dixit in Genesi, In principio fecit Deus coelum
et terram [(Gen. I, 1)]
. Non ergo in principio fecit
Deus Verbum: quia, In principio erat Verbum. Hoc
Verbum quod in principio erat, ubi erat? Sequere: Et Verbum erat apud Deum.
Sed solemus, audiendo
quotidie humana verba, vile habere nomen hoc Verbi.
Hic noli habere vile nomen verbi: Deus erat Verbum.
Hoc, id est Verbum, erat in principio apud Deum. Omnia
per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil.
CAPUT III.
3.
Verbum Dei incomprehensibile.
Extendite corda vestra, adjuvate paupertatem sermonis
nostri. Quod dicere potuero, audite: quod
non potuero, cogitate. Quis comprehendat Verbum
manens? Omnia verba nostra sonant et transeunt.
Quis comprehendat Verbum manens, nisi qui in ipso
manet? Vis comprehendere Verbum manens? Noli
sequi flumen carnis. Caro quippe ista fluvius est:
non enim manet. Tanquam de fonte quodam secreto
naturae nascuntur homines, vivunt homines, moriuntur
homines: nec unde veniant novimus, nec quo
eant novimus. Latet aqua, donec progrediatur ex
fonte: currit, et apparet in flumine: sed rursus latet
in mari. Contemnamus fluvium istum manantem,
currentem, desinentem, contemnamus. Omnis caro
fenum, et omnis honor carnis sicut flos feni. Fenum
aruit, flos decidit. Vis manere? Verbum autem Domini
manet in aeternum [(Isai. XL, 6-8)]
.
CAPUT IV.
4.
Verbum caro factum. Sed ut subveniret
nobis, Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis. Quid est, Verbum caro factum est? Aurum
fenum factum est. Fenum factum est ad succendendum:
succensum est fenum, sed mansit aurum: et
in feno non periit, et fenum mutavit. Quomodo mutavit?
Resuscitavit, vivificavit, in coelum levavit, ad
Patris dexteram collocavit. Ut autem diceretur, Et
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quid
praecessit recolamus paululum. In sua propria venit,
et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt
eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Fieri, quia non
erant: ipse autem in principio erat. Dedit ergo eis
potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus:
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque
ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ecce sunt,
in quacumque sint aetate carnis: videtis infantes:
videte et gaudete. Ecce sunt: sed ex Deo nati sunt.
Vulva matris, aqua Baptismatis.
CAPUT V.
5.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.