PL 38, col. 765

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 88.4 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 88.5 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 88.0

Tu enim bonus pastor, qui bonus agnus; idem
pastor et pascua, idem agnus et leo. Quid dicis? Audiamus,
et adjuva ut intelligamus. Ego sum, inquit, pastor bonus.
Quid Petrus? Aut non pastor, aut malus?
Videamus si non pastor. Amas me? Tu ei dixisti,
Domine, Amas me? et respondit, Amo. Et tu
ei, Pasce oves meas. Tu, tu Domine, interrogatione
tua, firmamento oris tui, amatorem fecisti pastorem.
Pastor est ergo, cui pascendas oves credidisti. Ipse
commendasti, pastor est. Videamus jam utrum non
bonus. Ipsa id interrogatione et responsione ejus invenimus.
Quaesisti, utrum amet te: respondit, Amo.
Vidisti cor, quia verum respondit. Non est ergo
bonus, qui amat tantum bonum? Unde illa responsio
ex intimis prolata visceribus? Unde ille Petrus testes
oculos tuos habens in corde suo, contristatus
quod eum non solum semel, sed iterum et tertio interrogasti,
ut trina confessione amoris, deleret trinum
peccatum negationis; unde ergo contristatus,
quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciret quod
interrogabat, et donaverat quod audiebat; unde
contristatus, talia verba retulit: Domine, tu scis omnia,
ipse nosti quoniam te amo [(Joan. XXI, 15-17)]
?
Itane ille talia confitens, imo profitens mentiretur?
Veraciter ergo respondit amorem tuum, et de intimo
corde protulit amantis vocem. Tu autem dixisti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona [(Matth. XII, 35)]
.
Ergo et pastor, et bonus pastor:
nihil quidem ad potestatem ac bonitatem pastoris
pastorum; sed tamen etiam ipse et pastor, et bonus:
et caeteri tales pastores boni.
CAPUT V.
5.
Unus tamen bonus pastor Christus.
Quid est ergo, quod pastoribus bonis commendas
unum pastorem, nisi quia in uno pastore doces unitatem?
Ex exponit apertius ipse Dominus per ministerium
nostrum, ex ipso Evangelio commemorans Charitatem
vestram, et dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pastor bonus,
dixi: quia omnes caeteri, omnes
pastores boni membra mea sunt. Unum caput, unum
corpus, unus Christus. Ergo et pastor pastorum, et
pastores pastoris, et oves cum pastoribus sub pastore.
Quid sunt haec, nisi quod dicit Apostolus: Sicut
enim corpus unum est, et membra habet multa;
omnia autem membra corporis cum sint multa, unum
est corpus: sic et Christus [(I Cor. XII, 12)]
? Ergo si
sic et Christus, merito Christus in se habens omnes
pastores bonos, unum commendat dicens, Ego sum
pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum omnes in
unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me
pascit. Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite
ipsam unitatem vehementius commendatam: Habeo,
inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili. Loquebatur
enim primo ovili de genere carnis Israel. Erant
autem alii de genere fidei ipsius Israel, et extra
erant adhuc, in Gentibus erant, praedestinati, nondum
congregati. Hos noverat qui praedestinaverat:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.