PL 38, col. 849

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

qui tale pignus tenes? sic ergo, homo, non erit
mortis illa contentio, sic implebitur quod dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
hujus
[(Rom. VII, 24)]
? Quia Christus Jesus, si Spiritus
ejus habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora
vestra. Sic liberaberis de corpore mortis hujus, non
corpus non habendo, vel alterum habendo; sed non
ulterius moriendo. Si enim non adderet, mortis hujus,
et diceret, Quis me liberabit de corpore? forte suggereretur
error cogitationi humanae, et diceretur: Vides
quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corpore,
inquit, mortis hujus. Mortem tolle, et bonum est
corpus. Detrahatur mors novissima inimica, et erit mihi
in aeternum caro mea amica. Nemo enim unquam
carnem suam odio habuit. Etsi spiritus concupiscit
contra carnem, et caro concupiscit adversus spiritum [(Galat. V, 17)] ;
etsi modo rixa est in ista domo,
maritus litigans, non perniciem, sed concordiam
quaerit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus
concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia
carnis odit, prudentiam carnis odit, contentionem
mortis odit. Corruptibile hoc induat incorruptionem,
et mortale hoc induat immortalitatem; seminetur
corpus animale, resurgat corpus spirituale [(I Cor. XV,
53, 44)] ; et videbis plenam perfectamque concordiam,
videbis creaturam laudare Creatorem. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat
in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit
et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem
Spiritum ejus qui habitat in vobis:
non propter
merita vestra, sed propter munera sua. Conversi ad
Dominum, etc.
SERMO CLVI . De verbis Apostoli, Rom. VIII, 12-17, Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, etc. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Gratiani, die natali martyrum Bolitanorum.
CAPUT PRIMUM.
1.
In Scripturis quaedam
clausa, quaedam aperta. Verbi Dei altitudo exercet studium,
non denegat intellectum. Si enim omnia clausa
essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus
si omnia tecta essent, non esset unde alimentum perciperet
anima, et haberet vires quibus posset ad clausa
pulsare. In lectionibus apostolicis superioribus, quas
Charitati vestrae, quantum Dominus adjuvare dignatus
est, exposuimus, multum laborem et sollicitudinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.