PL 39, col. 1570

Sermones de diversis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

disponebam, in monasterio esse cum fratribus, cognito
instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex
Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc
est monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere,
compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam,
et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam
meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent
et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi
viveremus; commune autem nobis esset magnum et
uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum:
vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem
assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus:
quod si non fecisset episcopus, inhumanus
diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio
permissa esset, indecens esset. Et ideo volui habere
in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum.
CAPUT II.
Ecce quomodo vivimus. Nulli licet
in societate nostra habere aliquid proprium: sed
forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent, faciunt
quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis,
et semper bene credens ab hac inquisitione dissimulavi:
quia et ista quaerere, quasi male sentire mihi
videbatur. Noveram enim, et novi omnes, qui mecum
viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem
vitae nostrae.
3.
Januarius presbyter proprium contra monasterii
legem retinuit. Testamentum fecit. Haereditatem ipsius
pro Ecclesia suscipere non vult Augustinus. Lis inter
Januarii filios de ejus haereditate. Venit ad nos etiam
presbyter Januarius, qui videbatur sua honeste erogando
quasi consumpsisse, sed non consumpsit. Remansit
illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod
diceret esse filiae suae. Filia ipsius, Deo propitio, in
monasterio feminarum, et bonae spei est. Gubernet
illam Dominus, ut impleat quae de illa speramus, in
illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra
annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat
(quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen
lubricum timebamus aetatis); factum est ut
ipsum argentum quasi puellae servaretur, ut cum ad
legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem
Christi deceret, quando optime jam facere posset.
Dum haec exspectantur, coepit ille morti propinquare:
qui diu tanquam de suo, jurans quia ipsius erat, non
filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit
presbyter et socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia
vivens, communem vitam profitens; testamentum
fecit, haeredes instituit. O dolor illius societatis!
o fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.