PL 39, col. 1549
Sermones de diversis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
homicidii reus, non frustra tamen de tam immani et
abrupto profundo sceleris poenitens clamavit ad Dominum,
dicens: Averte faciem tuam a peccatis meis, et
omnes iniquitates meas dele. Quo tandem merito, nisi
quia item dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum
meum ante me est semper? Quid autem obtulit
Domino unde illum propitiaret sibi? Quoniam si voluisses,
inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non
delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor
contritum et humiliatum Deus non spernit [(Psal. L, 11,
5, 18, 19)]
. Non solum ergo devote obtulit, sed etiam
ista dicendo quid offerri oporteret ostendit. Non enim
sufficit mores in melius commutare, et a factis malis
recedere; nisi etiam de his quae facta sunt, satisfiat
Deo per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum,
per contriti cordis sacrificium, cooperantibus
eleemosynis. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum
miserebitur Deus [(Matth. V, 7)]
. Non enim dictum
est, ut tantum abstineamus a peccatis: Sed et de praeteritis,
inquit, deprecare Dominum, ut tibi dimittantur [(Eccli. XXI, 1)]
.
Et Petrus jam erat fidelis, jam in Christo
et alios baptizaverat. Intuere ergo Petrum praesumentem
accusatum, timentem vulneratum, flentem
sanatum. Jam etiam post adventum de coelo Spiritus
sancti, quidam Simon pecunia voluit eumdem Spiritum
sanctum emere, sceleratissimum et impium mercimonium
cogitans, jam baptizatus in Christo: et tamen
poenitentiae consilium ab ipso Petro correptus
accepit [(Act. VIII, 13-22)] . Dicit etiam apostolus Paulus,
qui utique fidelibus mittebat Epistolas: Ne iterum
cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam
multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam
super immunditia et luxuria, et fornicatione
quam gesserunt [(II Cor. XII, 21)]
. Circumstant ergo nos
et praecepta recte faciendi, et exempla non tantum
recte facientium, sed etiam poenitentium ad recipiendam
salutem, quae fuerat amissa peccando. Sed fac
incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit, cum
supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum
offenderet Deum? Quis enim certus est quod etiam
imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria
transmeantur, procellarum incerta subeuntur; et
pene ut mors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur
deinde per homines homini: sine dubitatione
fiunt ista, cum sit dubium quo fine proveniant. Et tamen
certiores sunt claves Ecclesiae, quam corda regum:
quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam
in coelo solutum promittitur [(Matth. XVI, 19)] . Et multo
est honestior humilitas, qua se quisque humiliat
Ecclesiae Dei: et labor minor imponitur, et nullo temporalis
mortis periculo mors aeterna vitatur.
SERMO CCCLII . De utilitate agendae poenitentiae, II.
CAPUT PRIMUM.
1.
Sermoni occasio data ex
lectione. Vox poenitentis agnoscitur in verbis quibus